Book II › tit. 2.20 De testibus et attestationibus
X 2.20.9 Sicut nobis
tit. De testibus et attestationibus · 5 glosses
Alexander III. Belvacensi Episcopo.Incipit Sicut nobis est · alleged in the gloss as de testib., sicut — 11× per the register · find the allegations →
Periurio
De periurio quod statim fuit commissum, debent agere poenitentiam septem annorum, 6. q. 1, quicumque.
Et adulterio
Arg. quod si aliquid imputatur alicui vel puniatur de aliquo, omnia quae sequuntur ex illo imputantur eidem, arg. supra, de consti., nam concupiscentiam. Et aliquo prohibito omnia quae sequuntur ex illo prohibentur. Item arg. quod malum praecedens aggravatur per consequens ex illo, arg. 1. q. 1, placuit 3; et 50. dist., si qua femina; et 50. dist., si quis voluntate. Arg. contra 15. q. 1, inebriaverunt. Solutio: ibi primum non aggravatur per consequens ex illo, sed de utroque punitur.
Dederunt
Arg. quod qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur, et ideo tenetur. Arg. 86. dist., pasce; et 87. dist., si expositus; ff. ad leg. Corn. de sic., nihil interest; ff. de off. praes., illicitas § sicuti; et 1. q. 1, placuit 3; ff. ad leg. Aquil., qui occidit § penulti.; 50. dist., hi qui arborem; infra, de iniur. et damn. dat., si culpa, in fi. Arg. contra 23. q. 5, de occidendis; ff. de fur., verum; 23. q. 4, Nabuchodonosor, circa princ. Solutio: qui dat occasionem damni, si dat operam rei licitae et adhibet diligentiam quam potest, non tenetur de his quae inde sequuntur, ut in capitulo 23. q. 5, de occidendis. Si non adhibet, tenetur 50. dist., saepe; et in lege ff. ad leg. Aquil., qui occidit § penulti. Si dat operam illicitae rei, semper imputatur ei quod inde sequitur, 50. dist., quantum dicit; et ff. ad leg. Aquil., item Mela; infra, de usur., naviganti.
Migraverint
Arg. quod si isti vel alter eorum ad secunda vota transierint, quod non possint separari nec debent inquiri de corruptione tali, et hoc quidam concedunt. Sed hoc falsissimum est, et ideo supple maxime quandoque legitime restaurabuntur, infra, de re iudic., lator; et infra, de re iudic., consanguinei; et infra, de frig. et malef., laudabilem; et infra, de frig. et malef., fraternitatis; et 35. q. 9 § quia ergo; et 35. q. 9, quod quis.
Periuri
Eis autem credi non debet tamquam periuris, quia ad testimonium ulterius admitti non debent, infra, de testib., testimonium; 6. q. 1, quicumque; et 22. q. 5, si quis convictus; et 22. q. 5, parvuli; et 2. q. 7, non potest. In praesentia enim creditur, ut iniungatur eis poenitentia. In iudicio enim eis credi non debet contrarium in eundem casum, supra, de probat., per tuas; et C. de non num. pecun., generaliter. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.