The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.19 De usuris

X 5.19.19 Naviganti vel eunti

tit. De usuris · 3 glosses
Gregorius IX. Fratri R.Incipit Naviganti vel eunti · alleged in the gloss as de usur., naviganti 4× per the register · find the allegations →
Periculum
Quia iste recipiebat in se periculum, videbatur quod quasi quadam compensatione licite aliquid ultra sortem recipere posset, quia periculum pecuniae mutuatae pertinebat ad debitorem, cum sua facta fuisset. Sed nihilominus est usurarius, cum excedat naturam mutui, ut dictum est supra, de usur., conquestus. Quia si nullum periculum secutum fuit et aliquid ultra sortem recepit, illud fuit usura, quia cum sit hinc inde mutuum, nihil inde sperare debet iuxta illud: date mutuum, nihil inde sperantes, supra, de usur., consuluit; 14. q. 3, per totum. Et nulla compensatio sive dispensatio admitti debet ut usura exigatur, supra, de usur., super eo. Ergo sive recipiat in se periculum sive non, nihil ultra sortem recipere debet.
Versimiliter dubitatur
Ergo si certum esset, quod tempore solutionis plus valerent, usurarius est censendus, supra, de usur., in civitate; arg. infra, § proxima. Et ita propter dubium excusatur, quia tam emptor quam venditor aequaliter commodum et incommodum ex dilatione expectat, et est simile C. de solut., cum pro pecunia. Item arg. est hic quod dubia in meliorem partem interpretari debent, infra, de reg. iur., estote, quia promptiores debemus esse ad absolvendum quam ad condemnandum, supra, de probat., ex litteris; ff. de act. et oblig., Arrianus. Sed contra videtur, quam potius in tali dubio abstinendum esset a talibus contractibus propter periculum, arg. infra, de cleri. excom., illud. Quandoque enim aliqui fingunt se dubitare ubi dubitatio non est, tamen relinquendi sunt in talibus conscientiae suae. Item arg. quod ratione dubii aliquid permittitur quod alias non licet, 13. q. 2, non aestimemus; ff. de ven. inspic., temporibus § ex hoc rescripto; ff. de iud., si quis ex aliena; C. de usuri., si ea lege. Et ratione huius dubii excusatur, ut in § sequenti.
Tempore non fuerat venditurus
Alias non excusatur, quia si tunc fuerat venditurus pro minori et ex certa scientia plus recipiat alio termino, usura est. Et sic intellige supra, de usur., in civitate, ut ibi etiam dixi.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.