Book V › tit. 5.19 De usuris
X 5.19.6 In civitate
tit. De usuris · 7 glosses
Idem Genuensi Archiepiscopo.Incipit In civitate tua · alleged in the gloss as de usur., in civitate — 4× per the register · find the allegations →
Comparant
Non decepti in iusto pretio, sed scienter plus emerunt propter dilationem solutionis. Si enim decepti essent quia darent ultra pretium iustum, non haberent speciem usurae, quia licet contrahentibus sese adinvicem decipere, ff. de minor., in causae § in pretio usque ad dimidium iusti pretii; supra, de empt. et vend., cum dilecti; et supra, de empt. et vend., cum causa; C. de rescind. vend., rem maioris. Ala.
Non valent
Immo videtur quod tantum valeat. Res enim tantum valet quantum vendi potest, ff. ad Trebel., explicito § si heres; et ff. ad leg. Falc., quaerebatur; et ff. de fur., si quis uxoris § ulti.; et ff. de mort. caus. donat., mortis causa § ulti.; et ff. de lege Rhod. de iac., si laborante § portio. Pretia enim rerum non ex affectu singulorum, sed communiter aestimantur, ff. ad leg. Falc., pretiat. Arg. contra ff. mand. vel cont., cum servus. Sed hic non fuit emptio facta aestimatione communi. Ber.
Ex talis forma
Simile supra, de pignor., illo. Et ita forma contractus inspici debet ad hoc ut usurarius censeatur, quia omne esse est ex forma. Sed non est semper verum in casu isto, ut infra dicitur. Ber.
Usurarum
Arg. contra supra, de usur., consuluit, ibi solvitur. Ber.
Venditores
Isti venditores propter dubium excusantur a peccato, alias non venditur, infra, de usur., naviganti, in fi. Unde propter dubium excusantur a peccato usurarum. Et expone, peccatum, scilicet usurarum, infra, de usur., naviganti. Et secundum illam intellige istam, licet enim ex forma non sit contractus usurarius, potest tamen fieri in fraudem usurarum, unde aeque tenetur, arg. supra, de pignor., illo. Et quodcumque nomen imponas, usura est, 14. q. 3, si foeneraveris; et 14. q. 3, putant.
Nisi dubium
Infra, de usur., naviganti, ubi de hoc. In tali dubio potius esset abstinendum, quia quandoque dicunt aliqui se dubitare ubi non est dubitandum et econverso. Et tutior via est eligenda, infra, de cleri. excom., illud. Unde dicit saluti suae bene consulerent etc., quia periculum est in his. Ber.
Occultari
Quia secretorum Deus cognitor est, 32. dist., erubescant; et 2. q. 5, consuluisti. Quem non latet peccati qualitas neque peccantis affectus, 24. q. 3, Deus quando. Tanc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.