Book III › tit. 3.17 De emptione et venditione
X 3.17.6 Cum causa
tit. De emptione et venditione · 2 glosses
Idem Episcopo et Archidiacono Urbinatensibus.Incipit Cum causa quae · alleged in the gloss as de empt. et vend., cum causa — 7× per the register · find the allegations →
Dimidiam
Istud sic est intelligendum. Ecce res valet decem. Vendidisti illam pro quatuor. Patet quod tu es deceptus in sex. Sed sunt plus quam dimidia iusti pretii quod est quinque, et ita es deceptus in dimidia quae est quinque et plus, scilicet uno. Sufficit si illud plus valet unum bologninum tantum. Et hoc intellige in venditore qui decipitur in pretio. Et sic etiam in emptore decepto pone quod res valeat decem, et emptor solvit sexdecim. Potest agere ad pretium recipiendum quod plus dedit vel in totum recedere a contractu, quia sic patet quod est deceptus ultra dimidiam iusti pretii. Soluit enim sex ultra dimidiam iusti pretii, quod fuit decem. Si enim deciperetur in quinque tantum, non ageretur, quia quinque sunt dimidia decem. Et ita non est deceptus emptor in aliquo ultra dimidiam iusti pretii. Sed quia sex dedit, ultra dimidiam deceptus est, ideo aget. Azo intelligit ista verba ita. Alii dicunt quod necessarium est ut duplum iusti pretii et ultra dederit emptor, ut ecce, res valet decem et ego emi pro viginti unum, quod nulla lex dicit. Et nihil est quod dicunt, quia hic decipitur emptor in plus quam sit totum iustum pretium. Sed primum verius est. Et dominus Iacob. dicit eodem modo cum Azo.
Restituerent
Ita agebatur hic ad rescissionem contractus, nisi emptor vellet supplere iustum pretium, supra, de empt. et vend., cum dilecti, et hic; C. de rescind. vend., rem maioris. Secus est in transactionibus. Secundum quosdam tenet etiam transactio, licet quis decipiatur ultra dimidiam iusti pretii, arg. infra, de relig. dom., constitutus, ubi episcopus omnia iura dimisit, solum octo denariis pro pensione retentis etc. Et est expressum quod si post transactionem inveniuntur publica instrumenta per quae appareat quod deceptus sit transigens in quadruplum, non tamen rescinditur transactio, ff. ad Trebel., Lucius § ulti. Et est ratio in transactione, quia eo ipso quod a lite receditur, magnum commodum est. Unde indebitum solutum ob transactionem non repetitur, C. de transaction., cum te; ff. de condi. indeb., in summa. Vincen. Et hoc verum nisi aliquis velit agere iudicis officio ut minor vel ecclesia, quia si laedatur in transactione, restituitur, sicut si laesus est in sententia vel in aliquo contractu, C. si adv. trans., cum in integrum. Sed si directe velit agere contra transactionem, secus esset. Io. Sed quo iure agitur hic ad rescindendum contractum? Dicunt quidam quod iudicis officio, C. de rescind. vend., rem maioris; C. de act. emp. et vend., si traditio. Sed secundum hoc ageret tantum ad quadriennium, quia usque ad tempus illud competit in integrum restitutio, C. de temp. in int. rest., supervacuam. Haec fuit opinio Placen. Alii dicunt quod contradictione ex illa lege, C. de rescind. vend., rem maioris. Et secundum hoc usque ad triginta annos, quia omnes condictiones, cum sint personales perpetuae sunt. Credit Vincen. quod agatur condictione ex eo contractu ex vendito alternative vel ad supplendum iustum pretium vel ad rescindendam venditionem. Nec est mirum si per actionem ex eo contractu agitur ut recedatur a contractu, ff. de act. emp. et vend., ex empto § si quis virginem. Vincen. Quia in contractibus bonae fidei multa veniunt de quibus nec est dictum nec cogitatum, ut ff. de contrah. empt., quotiens; et ff. de contrah. empt., sed ad exhibendum; et ff. de contrah. empt., sed et si quid; C. de act. emp. et vend., adversus. Io. Haec fuit opinio Iacob. Sed quid dices si maior iuraverit se non venire contra venditionem, numquid audietur quia deceptus est ultra dimidiam iutsi pretii? Non credo quod audiatur. Secus de minore, quia per iuramentum non excluditur nisi per beneficium aetatis. Non tamen renunciat iure communi, et ita potest agere vel ad supplementum pretii vel ad rescindendum contractum, sed restitutionem in integrum petere potest, quia iuramentum repraesentat eum maiorem, nisi iuraret non repetere rem ex eo quod deceptus esset ultra dimidiam. Tunc utraque via esset ei praeclusa praeter iuramentum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.