Book III › tit. 3.17 De emptione et venditione
X 3.17.3 Cum dilecti
tit. De emptione et venditione · 6 glosses
Alexander III. Attrebatensi Episcopo.Incipit Cum dilecti filii · alleged in the gloss as de empt. et vend., cum dilecti — 15× per the register · find the allegations →
Capitulo
Unde non tenuit venditio ipso iure, etiam ubi deceptio non fuisset in pretio, 12. q. 2, sine exceptione; et supra, de his quae fi. a prael., irrita; 10. q. 2, hoc ius. Unde in fine reservatur capitulo haec exceptio. Tanc.
Tunc valentem
Scilicet tempore contractus. Sed pone quod tempore venditionis valeret decem, tempore litis contestatae valeret triginta sive studio monachorum vel alio modo, numquid modo revocabitur venditio? Non, quia tempus venditionis spectandum est, ff. de evict., ex mille § 1; C. de rescind. vend., si voluntate; supra, de elect., dudum ad audientiam. Et si deterior facta esset, non peterent. Et ita cum petituri non essent contrarium, meliorationem petere non debent, C. de solut., cum pro pecunia; ff. de damn. infect., qui bona § si quis. Vincen.
In arbitrio
Sic infra, de empt. et vend., cum causa; et C. de rescind. vend., rem maioris.
Reddendam
Sed cum venditio nulla fuerit, quia facta fuerit ignorante capitulo et ultra dimidiam decepta est ecclesia, nullum ius acquisitum fuerit monasterio. Quare fit restitutio monasterio? Respondeo: si ad hoc actum fuisset, non fuisset restitutio facta. Sed quia per iniquam sententiam spoliati fuerint monachi, restituuntur, nec fuit venditio iudicata nulla, quia nec agebatur ad hoc. Unde dicitur hic quod in arbitrio sit emptoris etc. Non fit condemnatio nisi agatur ad hoc, supra, de ord. cognit., cum dilectus. Tanc.
Quaestione
Hoc ideo dicit, quia qui rem petit ex una causa expressa et succumbit, eandem rem ex alia causa petere non prohibetur, ff. de excepti. rei iud., et an eadem; supra, de caus. poss. et propr., in causa. De hac materia satis dicitur supra, de libel. oblat., significantibus.
Deceptione
Cum dolus dat causam contractui, puta dolo induxi te ad vendendam rem alias non venditurus, non tenet contractus, ff. de dolo mal., et eleganter; arg. 12. q. 2, quisquis episcopus, in fi.; et infra, de rerum perm., cum universorum. Si vero incidit in contractum quia venditurus eram, sed per dolum tuum minus vendidi vel per dolum meum plus emisti, tenet quidem contractus, sed agitur ad supplementum residui, ff. de act. emp. et vend., Iulianus § sed si venditor. Si vero dolus non dat causam contractui nec incidit in contractum, sed deceptus sum ultra dimidiam iusti pretii in venditione, obtinet quod hic dicitur, et infra, de empt. et vend., cum causa; et C. de rescind. vend., rem maioris. Si autem sum deceptus minus dimidia iusti pretii, non possum agere ad aliquid, quia licitum est contrahentibus sese invicem decipere usque ad dimidiam iusti pretii, ff. de minor., in causae § in pretio. Et hoc habet locum in contractibus bonae fidei. In contractibus stricti iuris, etiam si dolus dat causam contractui, tenet contractus, sed agens ex eo eliditur ope exceptionis, ff. de ver. oblig., si quis cum aliter; C. de pacti., cum postea. Et nota quod in contractibus bonae fidei, si dolus dat causam contractui non per contrahentes sed per intermediam personam, tenet contractus, sed datur actio de dolo contra mediatorem, ff. de dolo mal., et eleganter § 1. In quolibet tamen contractu bona fides exigitur, C. de act. et oblig., bonam. Et nota quod quandoque non tenet contractus, et tamen ex eo agitur, ff. de act. emp. et vend., Iulianus § si quis colludente. Laur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.