The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.3 De libelli oblatione

X 2.3.2 Significantibus

tit. De libelli oblatione · 1 gloss
Innocentius III.Incipit Significantibus T. et R. · alleged in the gloss as de libel. oblat., significantibus 16× per the register · find the allegations →
Significantibus
Nota ad intelligentiam istius capituli et sequentis et eorum quae circa hanc materiam dicuntur. Aut enim convenitur quis actione reali, puta rei vendicatione, ut hic. Et tunc exprimenda est res quae petitur, ut utrum petatur tota aut pars, ut peto talem fundum, ff. de rei vend., si in rem. Alias enim reus deliberare non posset, ut hic dicit. Nec iudex sententiam ferre debet super incerto, arg. Inst. de action. § curare; et 33. dist., habuisse; et 11. q. 3, grave. Item duos proximos vicinos illius fundi ad minus designare debet, ff. de censi., forma censualis. Quia generalitas parit obscuritatem, ff. de iure fisc., ita fidei. Arg. contra ff. de rei vend., quae de tota § incerta; et ff. comm. divid., et si non omnes § si incertum. Sed contraria ista specialia sunt circa defalcationem legatorum. Et licet in casu isto debeat quis specificare rem et ipsam designare, ut est dictum. Causam tamen exprimere non debetur in libello. Causa enim expressa est eo ipso quod proponit rei vendicationem. Causa enim non est alia nisi ipsum dominium, cum dicit rem ad se pertinere iure dominii vel quasi, ff. de excepti. rei iud., si mater § eandem; et ff. de excepti. rei iud., si mater § 1; et ff. de excepti. rei iud., si mater § 2; et melius in lege ff. de excepti. rei iud., et an eadem § actiones. Item et hoc nota, cum agitur rei vendicatione quod si aliquis subiiciat unam causam in libello et succumbat, potest adhuc eandem rem petere ex alia causa, non obstante exceptione rei iudicatae, ff. de excepti. rei iud., si mater § 1; et ff. de excepti. rei iud., si mater § 2; et ff. de excepti. rei iud., et an eadem; et C. de pet. hered., hereditas; ff. ad exhib., de eo § saepius; et supra, de iudic., examinata. Idem est in possessorio, infra, de dona., inter dilectos. Et hoc tutius est actori. Arg. contra ff. de iureiuran., duobus § colonus, ubi dicitur quod qui proponit unam actionem, non potest aliam proponere pro eadem re. Sed illud est, quia illae actiones surgunt ex eadem causa. Si vero nullam causam expressit, tunc totum ius suum in iudicium deduxisse videtur, unde obstabit ei exceptio rei iudicatae, si absolvitur reus, quia actor non probavit, ff. de excepti. rei iud., et an eadem § actiones; et infra, de caus. poss. et propr., cum ecclesia. Item si fuit absolutus reus, quia ipse non possidebat, si postea incipiat possidere, non obstat exceptio iterum petenti, ff. de excepti. rei iud., si a te, 1. resp.; et ff. de excepti. rei iud., si rem meam; et infra, de except., venerabilem. Si autem agatur personali actione, ut si petas decem dari tibi, causa petendi exprimenda est in libello, aliter enim non tenetur respondere, infra, de libel. oblat., dilecti; et C. de edict. div. Had. toll., edicto; et infra, de censib., pervenit. Quia causa semper praecedere debet ex qua aliquid debetur, ff. quan. dies leg. vel fid. ced., huiusmodi legatum. Et si absolvitur reus, non obstat exceptio si idem postea petatur ex alia causa, ff. de excepti. rei iud., et an eadem § actiones; et infra, de caus. poss. et propr., in causa. Et idem est quantum ad hoc, quod in rei vendicatione assignata enim una causa petendi in libello, sive actio sit personalis sive realis, non obstat rei iudicatae exceptio. Si agat ex alia causa, ut dicunt iura praedicta, in universalibus iudiciis non est necesse exprimere sive designare singulas res, sed sufficit dicere: peto talem hereditatem, quia sum heres, ff. de pet. hered., si hereditatem; et ff. de pet. hered., si quo tempore; ff. si pars haer. pet., post actionem § ulti. Et sic potest sententia proferri, condemno te ut restituas hereditatem quae fuit talis. Item peto ecclesiam cum pertinentiis suis, infra, de restit. spol., cum ad sedem; et infra, de probat., licet; et infra, de dona., inter dilectos. In generalibus vero iudiciis, scilicet tutelis, negotiis gestis pro socio et consimilibus, sufficit exprimere causam vel factum sic: peto rationem de administratione quam gessisti. Nec exigitur expressio aliquarum rerum, C. de iud., licet. Item nota quod libellus potest mutari et emendari et corrigi sicut placet usque ad litis contestationem, 2. q. 8, libellorum; et C. de edend., edita. Et post litis contestationem non potest mutari nec aliquid addere vel minuere, ff. de iud., non potest; et ff. de excepti. rei iud., egi; et ff. de excepti. rei iud., cum quaeritur. Et sic nova interpellatione opus est, ut dicit lex illa ff. de iud., non potest. Et sic mutaverit actionem vel addiderit, habere debet novas inducias ad deliberandum, nisi ex primo libello potuit esse instructus, et hoc licet sine praeiudicio adversarii, ut scilicet ei teneatur ad interesse totiens variando, ff. de interrog. act., de aetate § ulti. Arg. ff. de edend., ubi § is autem; et ff. de iud., eum quem temere. Propter levem et minimam additionem non debet habere novas inducias, infra, de dilat., litterae. Illud praeterea scias, quod si reus sit iam conventus edita sibi actione per iudicem vel executorem reo postulante necesse habet perficere litem actor, C. quom. et quan. iud. sent. prof., authen. qui semel. Si vero non sit reus praedicto modo conventus, licitum est ei desistere, quia nemo invitus agere compellitur, C. ut nemo invit. age. vel acc. cog., invitus. Quod autem dictum est quod actio potest mutari, hoc locum habet in his in quibus una non tollitur per electionem alterius. Sed si una tollitur per electionem alterius, tunc non potest mutari, quod obtinet in casibus, scilicet in sequentibus concordantiis, C. de furti. et serv. cor., si pecunia; et C. si serv. se em. mand., si extero; et C. de codicil., si quis; et ff. de trib. act., quod in herede § eligere; et C. de pac. inter emp. et ven., commissoriae; ff. de leg. 2, cum filius § variis. Et quod dixi quod actio potest mutari, non intelligas quod ab ea in totum recedit possit, sed necesse habet accusator eam cum nova actione usque ad finem perducere, C. quom. et quan. iud. sent. prof., authen. qui semel. Sic intelligunt doctores legum illam authenticam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.