Book II › tit. 2.8 De dilationibus
X 2.8.3 Litterae tuae
tit. De dilationibus · 1 gloss
Honorius III. Ferentino Episcopo.Incipit Litterae tuae ac · alleged in the gloss as de dilat., litterae — 2× per the register · find the allegations →
Tribus annis et ultra
Si quis non solvit pensionem rei ecclesiasticae in emphyteusim datae per biennium, cadit a iure suo, 10. q. 2 § hoc ius porrectum, vers. qui rem huiusmodi; et infra, de loc. et cond., propter; et infra, de loc. et cond., potuit. Hodie vero potest emphyteuta purgare moram, si celeri restitutione sibi prospexit, ut in dictis decretalibus. In re privati requiritur triennium, C. de iure emphyt., in emphyteuticariis. Idem est si colonus cessaverit in solutione pensionis per biennium in re sibi locata, ff. locat. et conduct., quaero § inter locatorem. Et hoc cum ad longum tempus fuit locatio facta. Pro re autem fisci similiter cadit a iure suo, ff. de publican., vectigalia § nondum solutis. Tamen sine auctoritate principis agri publici revocari a curatore fisci non possunt qui perpetuo locati sunt, ff. de publican., cotem ferro § agri. Haec autem adiectio, et ultra, nisi aliter exprimeretur, ad modicum tempus refertur, ff. de ver. sig., haec adiectio. Et licet per hanc adiectionem, et ultra, non constet de certa quantitate temporis, nil nocet quantum ad iudicem et reum, quia certi sunt super hoc quod dixit post triennium, quod tempus sufficit ad condemnationem, quod patet per iura praedicta. Unde superflue additum fuit et ultra, et pro nihilo petebatur determinatio illius quantum ad rei restitutionem. Unde non debuit eis dare tempus ulterius ad deliberandum, quia plene potuit instrui per libellum primum sine ulla adiectione, supra, de dilat., praeterea. Si vero pensio tantum subtracta peteretur, quae diceretur non soluta tribus annis et ultra, tunc bene peteretur, ut determinaretur illud ultra, quia quantum ad illud tempus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.