The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.8 De dilationibus

X 2.8.2 Praeterea adiecisti

tit. De dilationibus · 2 glosses
Coelestinus III.Incipit Praeterea quod · alleged in the gloss as de dilat., praeterea 6× per the register · find the allegations →
Deliberare valeat
Simile 3. q. 3, offeratur; et in Auth. de litigios. § omnem, coll. 8. Ber.
Plene potuit
Quia in litteris continetur quid velit petere et causa petendi et qualiter agere velit. Et res a parte specificantur, quod facere debet qui aliquid petit, supra, de libel. oblat., significantibus; et supra, de libel. oblat., dilecti, ubi de hoc; et ff. de rei vend., si in rem. Sed raro contingit quod per litteras Papae omnia sic specificentur. Sic et in criminali debet apponi in litteris citatoriis quicquid reo obiicitur, ut paratus veniat, 5. q. 2, si primates. Quidam vero ad cautelam in fine citationis apponunt libellum actoris, ut sic plene deliberare possit. Et si tunc per litteras vel libellum plene instrui potuit, non debet alias inducias deliberatorias habere, quia potuit plene esse instructus, nisi forte ad quaerendum advocatum et consimilia amicorum, 3. q. 3, de induciis; et ff. ex quib. cau. maio., ab hostibus § sed quod simpliciter. Sed in hoc casu cum ad libellum debeat respondere de ipso facto, non dabuntur induciae ad quaerendum advocatum, arg. supra, de iudic., pastoralis. Quia per factum ipsum de quo agitur debet scire utrum verum sit quod ab eo petitur vel non. Alias enim dilatio semper danda est ei qui vocatur ad iudicium, 3. q. 3, offeratur. Sed actori dilatio ab initio dari non debet, quia instructus venire potuit, 3. q. 3, spatium, vers. ei autem. Item dantur dilationes gratia testium vel instrumentorum quandoque secundum distinctionem illius legis C. de dilation., quoniam; et 3. q. 3 § spatium. Dilationes istae hodie videntur arbitrariae, ut iudex considerata locorum distantia, et temporis qualitate inducias concedat, arg. infra, de appell., cum sit Romana; et infra, de appell., cum speciali, ultra medium; et infra, de re iudic., quod ad consultationem. Nisi forte illis de quibus dicitur 3. q. 3 § spatium; et C. de dilation., quoniam. In illis induciis non debet iudex maiorem dilationem dare, sed illas bene potest abbreviare, ut ex illa littera patet. In pecuniariis causis tantum una dilatio debet dari, et illa sine causae cognitione. Secunda vel tertia danda non est, nisi causa cognita, ff. de feri., in pecuniariis; et ff. de feri., oratione. In criminali dantur duae actori, tres reo, ff. de feri., in pecuniariis. Et dilatio dari debet iudice sedente pro tribunali, et utraque parte praesente, et causa cognita de plano vel semiplene, 3. q. 3 § spatium, vers. a iudice. Et data dilatione iudicis officium conquiescit donec tempus dilationis effluxerit, C. de dilation., sive pars; et infra, de appell., significante. Item iudex debet dare dilationem quandoque ad malitiam rei convincendam, infra, de dolo et contu., prout; et infra, de dolo et contu., cum olim, vers. volentes. Item potest facere gratiam etiam post peremptorium, supra, de offi. deleg., consuluit, ultra medium.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.