Book II › tit. 2.14 De dolo et contumacia
X 2.14.7 Cum olim
tit. De dolo et contumacia · 9 glosses
Idem Armachano et Caselensi Archiepiscopo.Incipit Cum olim D. · alleged in the gloss as de dolo et contu., cum olim — 9× per the register · find the allegations →
Proponeret
Non ideo statim debuit ei credi, quia saepe huiusmodi eulogia ex mala fide fiunt, ff. de cust. reo., divus. Nemini enim cito manus impones, 24. dist. § 1; et 78. dist., quid est; et supra, de elect., cum nobis § his igitur. Sed ideo credidit ei Papa, quia ei soli fiebat praeiudicium, sicut clerico qui celebrat in secreto, supra, de cleri. peregri., tuae fraternitatis, in fi.
Alioquin
Id est, si fuisset electio cassanda ordine iudiciario. Sed iudices non intellexerunt, quoniam nimis festinanter confirmaverunt. Unde dicit inferius, non obstante quod eius electio sit confirmata.
Citatus
Et ideo contumax fuit. Unde potuit procedi contra ipsum ad sententiam, supra, ut lite non cont., quoniam § 1. Et ideo postea audiri non debuit nec sententia retractari contra eum lata, sed de gratia auditus est postea, ut sequitur inferius.
Confirmare
Nimis subito, unde Papa vult iterum inquirere de electione ipsa non obstante tali confirmatione.
Misercorditer
Sic ergo ex misericordia tantum, ut eius malitia convincatur, auditur iste D. Unde mandat Papa inquiri de electione ipsius non obstante confirmatione de praedicto F., quae de iure non debet retractari, cum ordine iuris facta fuerit nec ab ea appellatum fuit, licet dicatur appellasse, quia non impetravit super facto electionis sed super iniuria. Et ideo non ponit ius haec decretalis, sed est quaedam provisio ex misericordia.
Convincatur
Simile 5. q. 2, praesenti; C. de iud., authen. iubemus. Et sic iudex potest parcere contumaci, supra, de offi. deleg., consuluit; et supra, de dolo et contu., prout; et infra, de dolo et contu., veritatis; et C. quom. et quan. iud. sent. prof., non semper. Ber.
In Hybernia
Arg. citationes extra provinciam non esse faciendas, supra, de elect., coram; et supra, de maior. et obed., humilis. Sed si non potest inveniri, ad domum illius qui citatur mitti debet, supra, de dolo et contu., causam quae; et infra, de dolo et contu., venerabilis. Et citandus est quis edictis vel litteris, ff. de fideicommi. liber., cum vero § ulti. Vel si non habet domicilium ubi habitare consuevit, ff. de damn. infect., dies § praetor. Vel apud ecclesiam suam, infra, de cleri. non residen., ex tuae; infra, de dolo et contu., venerabilis.
Anni
Sed quare expectavit ultra sex menses contra id supra, ut lite non cont., quoniam § 1? Forsan hoc ideo quia appellaverat, ut sequitur. Sed per alia etiam iura non videtur quod fuerit expectandus, supra, de elect., dudum ad audientiam; et infra, de re iudic., cum olim. Sed forte ideo expectabatur, quia erat consecratus et cum eo tractabatur causa, sed ibi non tractabatur nisi inter eligentes. Item quare hic assignatur tempus appellanti, contra id quod legitur infra, de appell., ex insinuatione? Respondeo: quia praefigitur ab eo ad quem appellatur, et qui potest. Sed omnia ista ex misericordia intelliguntur facta.
Facto
Sic infra, de appell., dilecti filii 2; et infra, de appell., ut nostrum. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.