The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.18 De locato et conducto

X 3.18.4 Potuit

tit. De locato et conducto · 8 glosses
Idem.Incipit Potuit emphyteuta ecclesia · alleged in the gloss as de loc. et cond., potuit 14× per the register · find the allegations →
Emphyteuta
Videtur quod emphyteusis sit locatio ex eo quod ponitur in titulo de locato et conducto. Sed non est verum, Inst. locat. et conduct. § adeo. Locatio enim potest fieri tam de rebus mobilibus quam immobilibus et se moventibus. Emphyteusis vero tantum de immobilibus. Contractus autem emphyteuticus medius est inter venditionem et locationem. In hoc autem accedit ad venditionem, quia quando talis contractus celebratur, aliquid datur sicut in venditione datur pretium. Sed tamen differunt, quia per venditionem transfertur dominium, sed hic retinet dominus dominium. Sed magis videtur accedere ad naturam locationis, quia sicut locator retinet dominium et singulis annis aliquid recipit, ita est hic, quia emphyteuta singulis annis solvit canonem constitutum. Et ideo potius ponitur haec decretalis in isto titulo quam in praecedenti. Ber.
Requisita
Hoc sumptum est C. de iure emphyt., cum dubitabatur. Primo requiri debet dominus ab emphyteuta, an emere meliorationes ipsius velit secundum quod hic dicitur, alias caderet a iure suo, ut in lege praedicta C. de iure emphyt., cum dubitabatur. Ber.
Aliis vendere
Sed numquid possunt donare? Videtur quod non, quod quidam concedunt. Alii dicunt quod donare potest etiam sine consensu domini, C. de fund. patrim., si quis fundos, lib. 11; et pignori dare, ff. de pignorib., lex vectigali; et ff. de pigner. act., tutor § ulti. Ber.
Prohibentur
Sed quae personae prohibentur ab huiusmodi emptione? Potest dici quod servi ecclesiae, capitanei et omnes personae maiores qui non sunt idonei facilitate conveniendi, unde posset dominus praeiudicium pati, ff. qui satisda. cog., fideiussor.
Per biennium
Ut 10. q. 2, hoc ius § qui rem. In privato triennium requiritur, C. de iure emphyt., in emphyteuticariis. Sed si promisit solvere poenam rato manente pacto, si non solvat pensionem et petat poenam, nihilominus vult eum expellere, numquid potest? Dicas quod sic, arg. ff. de transaction., qui fidem; et ff. de transaction., pacto; et C. de pacti., cum proponas. In favorem domini dictum est hoc. Et facit ad hoc ff. de regul. iur., cum par. Ber.
Celeri
Et ita patet quod emphyteuta potest purgare moram offerendo canonem post biennium. Sic supra, de loc. et cond., propter. Sicut alienator supra, de rebus ecc. non alien., si quis. Et arg. supra, de elect., quod sicut, in fi.; et ff. de ver. oblig., interdum § ulti. Sed quantum tempus dabitur ad purgandum istam moram? Videtur quod ante sententiam, ut ff. de inoffic. testam., Papinianus § meminisse; et C. de his quib. ut indign., alia est. Vel etiam usque ad litem contestatam, ff. rem rat. hab., amplius hoc; et C. de plus pet., odiosas; et supra, de plus petit., consilium. Vel modicum tempus dabitur forsan decem dierum, ff. de constit. pecun., promissor § 1; et ff. ex quib. cau. maio., ab hostibus § sed quod simpliciter; et ff. si quis caut., et si post tres. Vel quam cito potuit, ff. ad Tert., sive ingenua § confestim; et supra, de elect., quia propter, ubi plura argumenta de hoc invenies. Quidam dicunt quod usque ad litem contestatam potest emphyteuta vitare poenam huius constitutionis offerendo canonem per iura praedicta. Sed non credo quod usque ad litis contestationem possit purgare moram, quia hoc posset differre usque ad duos annos, vel unum vel tres vel plures post tempus statuti biennii, et ita non esset celeriter. Et propterea hoc videtur potius facere timore poenae quam voluntate, et interpellatur coram iudice. Sed tempus statutum ipsum interpellat, ut dicit in fine, et ultro se debet offerre, ut C. de iure emphyt., in emphyteuticariis. Dabo ei modicum tempus post biennium elapsum. Talis enim celeritas ad modicum tempus refertur post biennium respectu ipsius bienni, sicut haec adiectio plus ad modicam quantitatem respectu quantitatis nominatae, ff. de ver. sig., haec adiectio. Et illud modicum considerabitur arbitrio iudicis, ex quo non est determinatum in iure, supra, de offi. deleg., de causis; et ff. de iure delib., si servus § ait praetor. Et quod appellatur arbitrium boni viri, ff. de ver. oblig., continuus § 2. Ber.
Expelli
Sed numquid auctoritate sua propria potest dominus expellere emphyteutam, si canonem debito tempore non persolvat? Videtur quod sic, C. de iure emphyt., in emphyteuticariis. Satis potest dici quod sic auctoritate huius decretalis et praedictae legis, 10. q. 2, hoc ius porrectum § qui rem huiusmodi. Dicit enim lex pertimescat crimen, cum sibi arbitrium suae ultionis sciat concessum, C. de metat., devotum, lib. 12; et arg. ff. de pignorib., lex vectigali; et arg. C. de serv. export., lege; et C. de serv. export., si ut manus. Sed melius faciet si auctoritate iudicis hoc fecerit, C. de pignorib., creditores; et infra, de privileg., pastoralis. Sed si alii tradidit possessionem vel ab alio expellatur, non deiiciet possessorem auctoritate sua, arg. ff. de vi et de vi arm., colonus. Item si emphyteuta cessavit per biennium et tantum amplius, quod non potest purgare moram, si dominus postea receperit pensionem, numquid dominus postea poterit expellere emphyteutam? Respondeo: in privato planum est, quia recipiendo pensionem iuri suo renunciavit, ff. de lege comm., post diem; et ff. de lege comm., mulier § ulti. Ipso enim facto renunciat iuri suo, supra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore, cum suis concordantiis. Sed quid dices de ecclesia? Respondeo: si praelatus de consensu capituli recipiat pensionem, expellere non poterit postea emphyteutam, cum liberum sit ecclesiae vel emphyteutam expellere vel pensionem petere, in Auth. de alien. et emphyt. § si quis vero locator, coll. 9. Et eligendo unum alteri renunciasse videtur, ut in praedictis legibus ff. de lege comm., post diem; et ff. de lege comm., mulier § ulti. Sed si solus praelatus sine consensu capituli recipit pensionem, non credo quod obsit ecclesiae quo minus possit expellere emphyteutam, nisi postea capitulum consensisset, arg. infra, de his quae fi. a prael., pastoralis, cum suis similibus. Et si unus sit sacerdos sive rector solus in ecclesia sive in capella et recipiat pensionem, idem credo quod ammodo non poterit emphyteutam expellere, ut dictum est. Item quid si dicat dominus: recipio pensionem salvo iure meo, ut per hoc non fiat mihi praeiudicium quominus possim te expellere? Credo quod valeat protestatio, nec per hoc praeiudicatur ei, quia etsi ipsum vellet expellere, nihilominus posset petere pensionem, 10. q. 2, hoc ius porrectum § qui rem. Et arg. ad hoc ff. si quis caut., non exigimus, 1. resp.; et ff. de eo quod cert. loc. dar. op., si post moram. Idem si fundus emphyteuticus clade vel casmate perierit ultra medietatem vel plus vel minus, numquid debet pensio diminui? Dicunt quidam quod ultra medietatem periit, non tenetur emphyteuta solvere integram pensionem, C. de iure emphyt., ius emphyteuticarium, ex eo quod ibi dicitur: si vero particulare damnum etc., quia nomine partis medietas intelligitur, ff. de ver. sig., nomen filiarum § 1; ff. de usufru., etiam partis. Alii dicunt et melius quod totam pensionem solvere debet, adhaerentes litterae illius legis ubi dicitur ex qua non ipsa re penitus substantia laedatur, Inst. locat. et conduct. § adeo, in fi. Secundum hoc signatur contra C. de alluv., hi quos. Sed illud speciale est in tributo. Sed numquid propter sterilitatem rei emphyteuticariae debet pensio diminui? Et certe non, licet aliud sit in locatione, supra, de loc. et cond., propter. Item si sunt plures coheredes et unus non solvit pensionem, numquid propter hoc fit praeiudicium aliis? Non credo si solvant pensionem totam, et postea contra coheredem agant iudicio familiae erciscundae, ff. fam. ercis., heredes § si unus. Et quod dicit expelli, r3espicit alteram partem disiunctivae, scilicet cum canonem non solvit, quoniam in altero casu, scilicet quando alienetur domino requisito emptor non potest expelli sine auctoritate iudicis sui. Ber.
Statuta
Non est ergo requirendus emphyteuta, quia tempus ipsum admonet, C. de contrah. et comm. stip., magnam; et C. de iure emphyt., in emphyteuticariis, unde sumuntur ista verba. Sic et creditor ad petitionem urgeri non potest, ut C. de pignorib., creditor; ff. de admin. tut., quidam § ulti.; et C. si prop. pub. pens., si quis. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.