The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.33 De privilegiis et excessibus privilegiatorum

X 5.33.19 Pastoralis

tit. De privilegiis et excessibus privilegiatorum · 4 glosses
Idem Elidensi Episcopo.Incipit Pastoralis officii · alleged in the gloss as de privileg., pastoralis 5× per the register · find the allegations →
Contineatur expressum
Arg. quod privilegium semper intelligitur concessum sine laesione alterius, supra, de offi. ord., licet; et supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum; et supra, de eccl. aedif., cum dicat; et supra, de eccl. aedif., ad audientiam 2; et C. de inoffic. testam., si quando; arg. supra, de privileg., patentibus.
Inconsulto
Sic licet lex concedat libertatem servo vindicanti necem domini, a iudice tamen danda est, C. pro quib. cau. ser., quoniam.
In possessionem
Quam numquam habuerunt. Et hoc ideo quia nemo sua auctoritate rem suam accipere debet, C. und. vi, si quis in tantam; et 16. q. 6, placuit; et C. de acq. poss., improba; ff. de acq. poss., si ex stipulatione. Secus si possessionem habuisset, supra, de restit. spol., cum venisset.
Indulgentiam
Si de duabus servitutibus altera remanet in suo statu, ff. de servitu. urb. praed., si domus tua; et supra, de auctor. et usu pal., ex tuarum, ita hic. Nec huiusmodi generali concessione conceditur quod specialiter non fuisset concessurus, ff. de peculi., qui peculii, ff. de pignorib., denique; et ff. de pignorib., obligatione; et supra, de elect., ecclesia vestra 2, ibi neque enim etc.; C. de inoffic. testam., si quando. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.