The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.10 De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli

X 3.10.9 Pastoralis

tit. De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli · 6 glosses
Idem Episcopo Heliensi.Incipit Pastoralis officii diligentia · alleged in the gloss as de his quae fi. a prael., pastoralis 3× per the register · find the allegations →
Dionysii
13. q. 1, ecclesias; 90. dist., discordantes; et 80. dist., episcopi.
Obventiones
Id est, fructus vel redditus retenta sibi ecclesia cum sustentatione vicarii.
Sustentatione
Sufficienti, supra, de praeben., de monachis, ubi de hoc; et supra, de supp. neg. prael., sicut.
Lateranensis concilii
Salva constitutione canonica
12. q. 2, bonae rei. Ex hac littera videtur manifeste quod episcopus posset dare quinquagesimam vel centesimam partem sine consensu capituli, ut in praedicto capitulo 12. q. 2, bonae rei. Non obstante iuramento de non alienandis rebus ecclesiae, infra, de eccl. aedif., tua; et supra, de iureiur., intellecto. Nemo enim potest episcopum accusare de eo quod templum Dei aedificat, 12. q. 2, aurum. Item quia sufficit semel a iure fuisse concessum. Unde non est ulterius necesse adire praetorem, ff. de condi. insti., quae sub conditione § ulti. Arg. contra infra, de dona., pastoralis; et supra, de his quae fi. a prael., tua; 12. q. 2, si episcopus; et supra, de his quae fi. a prael., cum nos. Hug. et Tanc. cum eo dicunt quod etiam in hoc casu requiritur consensus capituli, licet enim ei permittatur a iure alienare causa necessitatis vel utilitatis, requiri tamen debet consensus capituli, 12. q. 2, sine exceptione. Littera tamen ista contradicit. Et Io. idem dicit super illo capitulo 12. q. 2, bonae rei. Illud quidem securum est dicere, et expone hanc litteram secundum quod Tanc. exponit, id est, salva constitutione, quia non derogatur per istud responsum illi canoni 12. q. 2, bonae rei, nec dicitur ibi quod episcopus posset illam donationem facere sine consensu canonicorum. Sed haec littera contrarium innuit, et infra, de dona., Apostolicae, ubi de hoc. Et ita credo verum et statuendum hic.
Quinquagesima
Immo quandoque maiorem portionem, si multum abundat, de auctoritate tamen superioris. Quandoque non tantam quandoque nihil si gravatur ecclesia, infra, de dona., Apostolicae. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.