The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book II › tit. 2.24 De iureiurando

X 2.24.33 Intellecto iamdudum

tit. De iureiurando · 2 glosses
Idem Collossensi Archiepiscopo et eius Suffraganeis.Incipit Intellecto iamdudum · alleged in the gloss as de iureiur., intellecto 5× per the register · find the allegations →
Regni sui
Sic et episcopi iurant in sua consecratione, quod iura sui episcopatus non alienabunt, infra, de eccl. aedif., tua; et infra, de rebus ecc. non alien., ut super. Et quod de novo non infeudabunt, infra, de feud., ex parte. Immo et si suspectus esset de dilapidatione, debet cautionem praestare, 28. dist., de Syracusanae. Sic ergo patet quod iuramentum istius regis in coronatione sua licitum et honestum fuit. Ergo secundum in contrarium praestitum fuit illicitum, supra, de iureiur., tua nos 1. Quia contra canonica statuta fuit praestitum, et ideo non servandum. Sic supra, de for. compet., si diligenti; et supra, de iureiur., ea te. Quia si unum contrariorum est bonum, reliquum est malum, 8. q. 1, sciendum; et 32. dist., hospitiolum. Quandoque tamen utrumque contrariorum bonum est, ut nubere et non nubere, 28. q. 1, sic enim neque, ultra unam columnam. Huiusmodi enim iuramenta quae fiunt in damnum suae dignitatis, non iuramenta sed periuria sive temeraria sunt censenda, supra, de iureiur., sicut nostris. Unde ille qui praestitit, sua auctoritate potest venire contra et revocare male alienata, ut ibi dictum est. Immo tenetur ad hoc ex iuramento prius praestito et ex officio sibi commisso, 35. q. 9, quod quis commisit. Et sic est arg. quod iuramentum factum per metum super rebus ecclesiae non repetendis non obligat, supra, de iureiur., pervenit 1.
Non servandum
Quia in malis promissis rescinde fidem, 22. q. 4, in malis; et 22. q. 4, per totam.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.