The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.48 De ecclesiis aedificandis vel reparandis

X 3.48.6 Tua nos

tit. De ecclesiis aedificandis vel reparandis · 4 glosses
Coelestinus III.Incipit Tua nos duxit · alleged in the gloss as de eccl. aedif., tua 4× per the register · find the allegations →
Non alienandis
Simile 28. dist., de Syracusanae, 10. q. 3, illud magnitudinem; et supra, de rebus ecc. non alien., ut super. Sic et rex in sua coronatione iurat regni sui iura illibita conservare, supra, de iureiur., intellecto.
Destitui videatur
Trepidavit ubi non fuit timor. In hoc facto videbatur praeiudicium fieri ecclesiae suae, quia parochiani illi veniebant forte ad ecclesiam suam. Ber.
Iuramenti
Iuramentum enim non extendebatur ad hunc casum, licet illi essent parochiani sui, ex quo populus indigebat. Arg. supra, de consti., cum M; et supra, de eccl. aedif., ad audientiam 1. Nec poterat illud servare iuramentum sine periculo animarum propter carentiam sacerdotum. Unde si propter episcopi negligentiam aliqui perirent, imputaretur ipsi, 26. q. 6, si presbyter; et 26. q. 6, agnovimus.
Indigenti
Ecce causa quare nova potest constitui ecclesia in praeiudicium etiam alterius. Sic supra, de eccl. aedif., ad audientiam 1; 16. q. 1, praecipimus; et 16. q. 7, ecclesias.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.