The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.48 De ecclesiis aedificandis vel reparandis

X 3.48.3 Ad audientiam

tit. De ecclesiis aedificandis vel reparandis · 7 glosses
Alexander III. Eboracensi Archiepiscopo.Incipit Ad audientiam nostram · alleged in the gloss as de eccl. aedif., ad audientiam 1 12× per the register · find the allegations →
Magna difficultate
Haec est iusta causa constituendi ecclesiam in alterius parochia, et in eius praeiudicium. Et ita difficultas aliquid permittit quod alias prohibetur. Simile 63. dist., cum longe; et 93. dist., iuxta; et ff. de iud., si longius; et ff. de recepti., si cum dies § si arbiter; et C. in quib. caus. tut. hab., propter late; et C. in quib. caus. tut. hab., cum ob augmentum. Simile supra, de rescript., nonnulli; supra, de elect., nihil est § ulti.; et 7. q. 1, temporis qualitas § 1.
Convenienter
Alias non permitteretur, 16. q. 1, quicumque; et 16. q. 1, ecclesiae; et 16. q. 1, de decimis; et supra, de eccl. aedif., cum dicat; 12. q. 2, bonae rei.
Rectoris
Praesentatio rectoris est necessaria, quia ille est ei subiectus, arg. 24. dist., quando; 50. dist., in capite. Et quod ipsum tangit, approbare debet, supra, de temp. ord., si archiepiscopus; C. de aucto. praestan., veterem; et 16. q. 1, statuimus. Sed quare praesentatio non spectat principaliter ad patronum, ut supra, de iure patron., per totum? Potest dici quod ideo spectat ad maiorem ecclesiam, quia in eius praeiudicium fundatur alia in ipsius parochia. Unde quasi quadam compensatione praesentat cum assensu patroni, et hoc providet Papa forte de consensu patroni. Vel potest dici quod patronus tantum eliget et praesentabit electum rectori maioris ecclesiae, qui illum postea episcopo praesentabit, arg. 24. dist., quando. Sed primum verius videtur. Sed quid si patronus non concordat cum illo rectore? Nisi iustam causam contradictionis ostendat, non nocet. Vel dic quod ambo sunt patroni, et ambo debent similiter eligere, quia de bonis utriusque dotatur ecclesia, et presbyterum praesentabunt archiepiscopo. Ber.
Obventiones
Et ita videtur quod debeat habere decimas illius villae. Sed contra 16. q. 1, quicumque; et 16. q. 1, ecclesiae. Non sunt contraria, sed Papa hoc fecit ex plenitudine potestatis. Et hoc ideo quia propter proventus illius villae rector maioris ecclesiae poterat competenter sustentari, ut supra dicitur. Sed episcopus hoc facere non posset nisi de consensu rectoris maioris ecclesiae, quia non potest iura illius ecclesiae dare alteri, supra, de rebus ecc. non alien., non licet; et arg. 16. q. 1, constitutum; et 16. q. 1 § sicut duo. Gratian. tamen contradicere videtur, ut colligitur ex illo 16. q. 1 § sicut duo, a contrario sensu praecedentium capitulorum. Licet possit dici, scilicet oblationibus, et de personalibus decimis quae dantur diebus quibus accedunt ad ecclesiam et ex mortuariis et consimilibus, quia de iure communi perceptio decimarum pertinet ad parochialem ecclesiam, supra, de decim., cum in tua. Et si Papa de illis intellexisset, bene expressisset, arg. supra, de decim., ad audientiam. Sicut expressit de obventionibus, expressisset supra de decimis. Arg. contra infra, de verb. sign., cum inter.
Honor
Scilicet ut aliquid annuatim in signum subiectionis praestetur, arg. supra, de censib., omnis, moderandum tamen ad arbitrium episcopi, supra, de offi. deleg., de causis.
Arcas
Mensura terrae est, et est vulgare Anglorum.
Distulerit
Et patronus cum eo.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.