Book V › tit. 5.40 De verborum significatione
X 5.40.29 Cum inter vos
tit. De verborum significatione · 7 glosses
Idem Priori et Clericis sanctorum Ioannis et Pauli Tudertinis.Incipit Cum inter vos · alleged in the gloss as de verb. sign., cum inter — 3× per the register · find the allegations →
Per quadraginta annos
Unde legitime praescripserunt illam tertiam oblationem, quia quadragenalis praescriptio omnem tollit actionem, 16. q. 3, placuit ut § quas actiones, sub illo § potest; et supra, de praescrip., de quarta; et supra, de praescrip., ad aures.
Amplius
Haec adiectio ad modicam quantitatem refertur, ff. de ver. sig., haec adiectio. Et licet ad modicam referatur, tamen si ponatur in libello debet exprimi illud: amplius, supra, de dilat., litterae.
Necessarias
Sed nonne iuste movebatur iste sacerdos, si volebat retinere expensas necessarias pro fabrica capellae, quia quarta decimarum ad ecclesiae fabricam deputatur, ut 10. q. 3, unio. Et nullus casus intervenire potest qui hoc genus expensarum impediat, ff. fam. ercis., fundus qui dotis; ff. de pet. hered., si a domino vel a patre § ulti. Quare ergo contrarium iudicavit Papa? Dicunt quidam quod illa fuit ratio, quia in decimis non deducuntur expensae, supra, de decim., cum homines; et supra, de decim., tua 2; et supra, de decim., pastoralis. Illa est ratio potior, quia tertia ista integraliter praescripta est, unde integraliter debet solvi et onus fabricae incumbit capellano de aliis partibus. Simile supra, de praescrip., de quarta. Ber.
Oblationum nomine
Ob hoc ponitur in titulo quod verbum recipit interpretationem, ut infra sequitur.
Institutum
Pro recipiendis omnibus supradictis.
Titulo
Id est, quocumque modo offeratur ecclesiae a fidelibus de propriis et licitis rebus, supra, de verb. sign., causa.
Sine diminutione
Quia cum hoc sit ecclesiasticum beneficium sine diminutione conferri debet, supra, ut eccl. ben., ut nostrum; et 1. q. 3, si quis praebendas. Et quia sententiatum fuit de tertia, nulla facta deductione, unde integraliter debet solvi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.