The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus

X 3.30.28 Pastoralis

tit. De decimis primitiis et oblationibus · 17 glosses
Idem Heliensi Episcopo.Incipit Pastoralis officii · alleged in the gloss as de decim., pastoralis 11× per the register · find the allegations →
De molendinis et piscariis
Permanentibus non emptis causa mercimonii. Ber.
Necessarias
Necessariae dicuntur impensae sine quibus res fit deterior, ff. de impen. in re. dot., impensae; et ff. de impen. in re. dot., quod dicitur; et ff. de ver. sig., impensae. Ber.
Concessum
Non iure scripto, sed tantummodo hic invenitur et non alias, sed consuetudine approbata vel ratione, quae est optima legum interpres, supra, de consuet., cum dilectus. Ber.
Acquisitas
Vel factas causa mercimonii. Ber.
Deducendas
Haec est ratio quare deducuntur expensae de mercimoniis et non de fructibus et redditibus aliarum rerum, quia in negotiatione operatur manus hominis, sed in aliis praecipue operatur manus Dei, arg. 56. dist., nasci; supra, de decim., non est; et infra, de decim., cum non sit. Hanc rationem assignat Vincen. Et tu adde aliam ne bis eadem res decimaretur, quia tunc sunt decimae personales. Laur.
Expensas
Factas in eundo et redeundo, et negotiando et faciendo meliorem.
Quasi de lucro
Ex hoc videtur quod de omni eo quod pervenit ad aliquem gratuito titulo decima sit solvenda. Sic ergo heres, legatarius, donatarius de hereditate, legato et donato debet solvere decimam, quia de omni licite acquisito decimae sunt solvendae, supra, de decim., ex transmissa; et arg. 16. q. 1, decimae; et 16. q. 7, pervenit. Super hoc dicas quod filius heres de hereditate decimam solvere non debet, quia una persona reputatur cum patre, C. de impub. et al. subst., si quis duobus § ulti.; et Inst. de inutil. stipul. § ei qui; et 35. q. 3, contra dicimus § hac auctoritate. Et quia de iure naturae sibi debita est. Unde vivente patre dominus est, Inst. de hered. qual. et diff. § sed sui quidem. Et sola administratio deest ei, ff. de lib. et post., in suis. Quidam dicunt quod extraneus heres, donatarius, legatarius, quia totum est ei lucrum, decimam dare debet. Alii dicunt et melius quod de immobilibus non tenetur quis solvere decimam, quia res ad quemlibet possessorem transit cum onere suo, ut infra, de decim., cum non sit. Quoniam cum Deus alienam terram dedit filiis Israel, tantum de fructibus sibi dare decimas mandavit. Et si de possessionibus decima daretur, cito possessiones devolverentur ad ecclesias. Sed numquid doctor de collecta, et advocatus de advocatione, mercenarius de mercede tenentur solvere decimam? Utique, 16. q. 1, decimae.
Merces
Emptae causa mercimonii de pecunia decimata. Ber.
Deducendas
Quia tunc intelliguntur esse praediales decimae. Ber.
Decimatae
Etiam si possessiones illae sint emptae de pecunia decimata, vel sic etiam si expensae illae sint factae de pecunia decimata, quod melius videtur. Ber.
Quoniam
Istud quoniam, potius illative quam causative ponitur secundum Vincen. Vel proprie, et melius.
Nisi cum onere
Nota quod res transit cum onere suo, 16. q. 1, si quis laicus; ff. de contrah. empt., alienatio; infra, de decim., cum non sit; supra, de pignor., ex litteris, circa fi. Ber.
Nec pro restaurando
Hic respondet quaestioni propositae.
Credimus deducendas
Hoc speciale est in decimis, quod non deducuntur expensae pro fructibus colligendis, vel etiam pro conservatione alicuius rei. Alias etiam malae fidei possessor deducit sumptus necessarios, ff. de pet. hered., si a domino § ulti.; et supra, de in integ. restit., requisivit; ff. de solut., fructus. Io.
Decimandis
Sed si emissem ad hoc ut venederem, et antequam illam vendam, fecissem sumptus pro illa conservanda, bene deducerem sumptus.
Mercis
Mercis appellatio proprie ad res pertinet mobiles, ff. de ver. sig., mercis appellatio.
Destruatur
Si aliquid expenditur necessario ad illius conservationem, illud non deducitur, ut dictum est supra.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.