The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus

X 3.30.23 Ex transmissa

tit. De decimis primitiis et oblationibus · 2 glosses
Coelestinus III.Incipit Ex transmissa querela · alleged in the gloss as de decim., ex transmissa 5× per the register · find the allegations →
Licite
Ergo videtur quod de illicite acquisitis non teneatur decimam solvere, arg. 1. q. 1, non est putanda, ubi de hoc. Et sic meretrix de meretrico suo decimam solvere non debet, iuxta illud: non accipias mercedem prostibuli. Et Esaias: non accipias mercedem meretricis, nec pretium sanguinis. Et illud: honorabis dominum Deum tuum de tuis iustis laboribus, ut in capitulo 1. q. 1, non est putanda. Et illicite acquisita non sunt in bonis nostris, ff. pro soc., cum duobus § ulti. Arg. contra quod meretrix debet decimam solvere, quia non turpiter accipit, ff. de condi. ob turp. caus., idem et si § quotiens. Praeterea delictum non praestat immunitatem, ff. de interdict. et releg., relegatorum § ulti. Criminosum enim non dignitas, sed poena debet comitari, C. de decur., ne quis, lib. 10. Et illud Evangelii: facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut 14. q. 5, qui habetis; et 14. q. 5 § sed hoc. Quidam dicunt quod de nullo illicite acquisito potest fieri eleemosyna, vel etiam decima solvi. Et sic nec meretrix, nec aleator nec simoniacus nec histrio potest facere eleemosynam vel decimam dare de tali lucro propter priora iura, arg. ex hac littera. Alii dicunt, quod verius credo, quod de illicite acquisitis potest fieri eleemosyna et dari decima, si de illis non competat repetitio, et dominium transferatur. Et sic meretrix, histrio, simoniacus, et qui de mammona iniquitatis vivunt, id est, per sollicitudinem temporalem aliqua acquirunt, decimam dare et eleemosynam facere possunt, et de eo quod extorquetur ratione officii, 14. q. 5, non sane. Quia in his dominium transfertur, et non competit repetitio, sacerdos tamen non debet recipere decimam a meretrice ne videatur ei impunitatem praestare. Sicut quandoque oblationes aliquorum respuuntur ratione criminis, 90. dist., oblationes; 17. q. 4, miror. Alias si dominium non transfertur, aut si transfertur et competat repetitio, non potest inde fieri eleemosyna vel dari decima, cum non sit illius, quia aliena non potest aliquis concedere praeter domini voluntatem, infra, de decim., tua 2, ut in usuris et in simonia, supra, de iureiur., debitores; et infra, de simon., de hoc; et infra, de simon., veniens. In furto et rapina decimae autem quae dantur ratione praediorum iuste accipiuntur ab ecclesia, et a quocumque etiam invasore, ex quo non dantur ratione personae. Ecclesia enim suum recipit.
De molendino

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.