Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.7 Cum homines
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 4 glosses
Alexander III. Exoniensi Episcopo.Incipit Cum homines de · alleged in the gloss as de decim., cum homines — 5× per the register · find the allegations →
Parochiani
Arg. decimas esse dandas illi ecclesiae, ubi quis accipit ecclesiastica sacramenta etiam praediales. Tamen contrarium est verum, quod praediales potius dari debent illi ecclesiae in cuius territorio sita sunt praedia, supra, de paroch., significavit. Nisi consuetudo in contrarium esset, infra, de decim., cum sint homines. Ber.
Non decimatis
De omnibus enim satis et plantatis et de omnibus fructibus possessionum et animalium, et omnibus fructibus ratione praediorum provenientibus, nullis expensis deductis decimae sunt solvendae, infra, de decim., non est; et infra, de decim., tua 2. De aliis vero quae proveniunt ex negotiatione et artificio deducendae sunt expensae et de residuo persolvendae decima, infra, de decim., pastoralis.
Fructibus collectis
Id est, quam citius et competentius solvi possunt, quia tardius dare peccatum est, 16. q. 1, decimae. Et qui non facit statim, in mora intelligitur, unde periculum decimarum ad ipsum spectat, ff. de leg. 1, cum res § ulti.; et supra, de commod., cum gratia. Sed quid si sacerdos tunc recipere noluerit? Non est periculum illius, ff. de solut., qui decem. Si tamen postea sacerdos voluerit recipere, rursus incipit esse rusticus in mora, ff. de act. emp. et vend., si per emptorem § quod si eodem; ff. de novi operis nunc., praetor § penulti.; ff. quod legat., diversum § ulti. Semper enim posterior mora nocet ei per quem fit, ff. de peric. et comm. rei vend., illud; ff. de usuri., debitor. Ala.
Dignam satisfactionem
Sic 16. q. 7, quicumque; et 16. q. 7, omnes decimae; et 16. q. 1, si monachus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.