Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.18 Cum sint homines
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 4 glosses
Idem.Incipit Cum sint homines · alleged in the gloss as de decim., cum sint homines — 4× per the register · find the allegations →
Non est nobis facile
Quia quod a sanctis patribus non est diffinitum, nec nos diffinire debemus, 2. q. 5, consuluisti. Et quod Apostolus non diffinivit nec nos diffinire debemus, 31. q. 1, quod si dormierit.
Diversae
Non tamen adversae. Sic supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica. Quidam enim ibi dicunt dandas esse decimas, ubi recipiuntur ecclesiastica sacramenta, supra, de decim., novum; et 16. q. 1, questi. Alii dicunt quod ibi debent dari ubi praedia sita sunt, supra, de decim., quoniam; et supra, de paroch., significavit; et 16. q. 1, si quis laicus. Sed facile est solvere hanc diversitatem. Ibi debent dari personales decimae, ubi quis recipit ecclesiastica sacramenta. Et si habet praedia in alia parochia, ibi debet dare decimas illorum praediorum, ut supra, de paroch., significavit; et infra, de decim., ad Apostolicae. Si habet praedia in eadem parochia ubi audit divina, ibi debet dare decimas praediales et personales. Et sic diversitas illa potest intelligi, nisi consuetudo praescripta sit contraria, ut dicit hic. Ber.
Ad consuetudinem
Nota quod in decimis persolvendis consuetudo attenditur. Sic infra, de decim., ad Apostolicae; et infra, de decim., in aliquibus, in fi. Et intelligo quod illa consuetudo sit praescripta, per quam iuri communi praeiudicatur quae est optima legum interpres, alias non credo locum habere consuetudinem, ut supra, de consuet., cum dilectus.
Difficile
Non tamen impossibile, quia quod vix sit tamen fit. Simile ff. de iud., vix certis. Quia si decimae illae sint infra limites alterius episcopatus non adhaerentes limiti, bene possunt tunc praescribi, dummodo habuerint titulum ex quo causam habent praescribendi, infra, de decim., dudum; supra, de praescrip., ad aures, quae sic intelligitur. Si vis intelligere difficile, id est, impossibile, quasi non possit percipere decimas in alieno episcopatu. Tunc intellige de decimis in limite positis et limiti adhaerentibus, quia illae praescribi non possunt, quia sic per consequens. Et limes praescribi posset, quod fieri non potest ne fines episcopatuum confundantur, ut hic dicit, et 16. q. 3, quicumque; et 16. q. 3, licet in regulis; et 16. q. 3, inter memoratos. Et idem est in parochiis limitatis, supra, de paroch., super eo. Et sic intellige quod hic dicit. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.