The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus

X 3.30.32 In aliquibus

tit. De decimis primitiis et oblationibus · 3 glosses
Idem in concilio generali.Incipit In aliquibus regionibus · alleged in the gloss as de decim., in aliquibus 2× per the register · find the allegations →
Compellantur
Pactum enim non nocet ecclesiae, quin a quolibet possessore possit petere decimam, quia est onus quod sequitur ipsam rem, supra, de decim., pastoralis; et supra, de decim., dudum; supra, de pact., plerique; ff. de pacti., inter debitorem; ff. de institut. act., si cum villico. Arg. contra ff. de pacti., epistola § pactum. Si possessor partem fructuum recipit et dominus partem teneat, uterque conveniendus est, supra, de decim., a nobis; et supra, de decim., tua 2.
Ex lege divina
Quas dominus suo dominio servavit, et tamquam debita requiruntur, supra, de decim., parochianos; et supra, de decim., tua 2; et 16. q. 1, decimae. Ber.
Loci consuetudine
Sic ergo attenditur consuetudo in decimis. Nec mirum, quia et in baptismo attenditur, de conse. dist. 4, de trina. Et in matrimonio, infra, de cognat. spir., super eo. Et merito servatur consuetudo, quia aeque punitur transgressor consuetudinis sicut transgressor legis, 11. dist., in his. Et hoc potest intelligi de consuetudine illa, de qua habuisti supra, de decim., cum sint homines; et supra, de decim., ad Apostolicae, ubi de hoc. Et dic de consuetudine approbata et praescripta, alias non obesset consuetudo, supra, de consuet., cum tanto. Si vero consuetudo est quod detur duodecima pars vel minor, talis consuetudo non sufficit nisi sit approbata a Papa. Quia non valet talis consuetudo quae absque mortali peccato servari non valet quantumcumque longa, supra, de praescrip., quoniam. Sed hic non potest habere bonam fidem, quia de iure divino debentur, et ita non posset praescribere, ergo nec consuetudo ibi locum habere potest. Hoc dico in laicis, quia clerici vel ecclesia contra clericos non solum partem praescribere potest, sed etiam totam decimam. Unde dicit decretum: qui minus dedit decimas, modo emendet, 16. q. 7, quicumque recognoverit. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.