Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.20 Ad Apostolicae
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 3 glosses
Lucius III. Strigoniensi Archiepiscopo.Incipit Ad Apostolicae sedis · alleged in the gloss as de decim., ad Apostolicae — 6× per the register · find the allegations →
Transferatur
13. q. 1, per totum; et supra, de paroch., significavit.
Personales
Hic ergo patet quod decimae personales semper dandae sunt, ubi quis percipit ecclesiastica sacramenta. Sic supra, de paroch., significavit. Et dicuntur personales decimae, quae potius contemplatione personae solvuntur, ut puta de negotiatione, artificio et de militia, 16. q. 1, decimae; et infra, de decim., non est; et infra, de decim., pastoralis. De quibus expensae ante solutionem decimarum deducendae sunt, ut in capitulo infra, de decim., pastoralis. Sed decimae animalium an inter personales an inter praediales sint, quaeritur. Et potest dici quod inter praediales, ubi ergo pascuntur continue, ibi decimae solvi debent, arg. supra, de decim., commissum; et ff. de servitu. rust. praed., pecoris pascendi; C. de ver. sig., urbis. Sed quid si per medietatem anni in territorio unius ecclesiae et per aliam medietatem in territorio alterius ecclesiae pascuntur? Aequum est ut dividantur, arg. supra, de testamen., relatum est 2, in fi.; et 1. q. 2, quam pio; et 1. q. 2, clerici; et 12. q. 2, Vulteranae. Eodem modo si continue iaceant hic et continue pascantur ibi, arg. ff. ad municip., assumptio. Idem esset si aliqui iacerent in una parochia, et larem haberent in alia, debent dividere decimas personales et oblationes.
Consuetudo
Ius tamen commune in promptu est quod illi ecclesiae debent dari in cuius territorio sunt praedia, ut supra, de paroch., significavit; et supra, de decim., quoniam. Tamen statur consuetudini loci si est praescripta, ut dixi supra, de decim., cum sint homines. Nam et mulier ibi subit munera patrimonialia ubi habet patrimonium sive praedia, personalia vero ubi habet domicilium, C. de mul. in quo loc. mun., Malchaeam, lib. 10. Laur.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.