Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus
X 3.30.4 Commissum
tit. De decimis primitiis et oblationibus · 3 glosses
Idem Thomae Cantuariensi Archiepiscopo.Incipit Commissum nobis · alleged in the gloss as de decim., commissum — 1× per the register · find the allegations →
Monachi
Non dicit hic de quibus monachis. Unde si intelligis capitulum de Cisterciensibus, loquitur de possessionibus quas non excolunt suis sumptibus et laboribus de quibus solvere debere decimas, infra, de decim., ex parte tua 1. Vel forte per subtractionem illarum decimarum parochialis ecclesia enormiter laedebatur, quod esse non debet, infra, de verb. sign., quid per novale; arg. C. de precib. imper. offer., quotiens. Si vis intelligere de aliis monachis, planum est qui decimas solvunt, nisi de novalibus cultis suis sumptibus et de nutrimentis animalium, infra, de decim., ex parte tua 1.
Integritate
Sic infra, de decim., pervenit; et infra, de decim., non est; et infra, de decim., cum homines; et infra, de decim., tua 2; et 16. q. 1, si quis laicus; ff. de publican., imperatores. Ber.
Pascuis
Quae ergo dicuntur novalia a quibus omnes religiosi sunt exempti? Dicas quod illa dicuntur novalia, quorum non erat memoria quod culta fuissent, infra, de verb. sign., quid per novale. Et quae prius erant quasi inutilia, ut montana, paludes unde parochialis ecclesia nihil ante percipiebat, vel ita modicum quod sine laesione poterat amittere illud, et ita ista pascua non erant prius inutilia vel area sive domus, unde non deberent dici novalia per capitulum infra, de verb. sign., quid per novale.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.