The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus

X 3.30.13 Quoniam

tit. De decimis primitiis et oblationibus · 3 glosses
Idem Brixiensi Episcopo.Incipit Quoniam a nobis · alleged in the gloss as de decim., quoniam 8× per the register · find the allegations →
Parochiam
Quid si sint insulae? Considerandum est cui provinciae adhaereant et de illa provincia sunt, et ibi debent decimas, et ibi iudicentur, ff. de iud., insulae.
Tua parte
Eandem quam de antiquis percipis et non maiorem, quia non debent in his duplici iure censeri, 12. q. 2, cognovimus; et infra, de decim., cum in tua; et infra, de censib., ecclesiis. Haec est quarta, 10. q. 3, unio. Vel intellige secundum diversam consuetudinem locorum, supra, de sepult., certificari. Arg. contra infra, de decim., cum contingat, ubi dicitur quod de iure communi ad parochiales ecclesias pertinet perceptio decimarum, et ibi solvitur.
Eidem ecclesiae
Sed nonne dabuntur ubi coloni recipiunt spiritualia, 16. q. 1, questi. Respondeo non, quia decimae et tributa dantur ratione praediorum et non personarum, ff. de publican., imperatores; 16. q. 1, si quis laicus; et 16. q. 1, decimae; et ff. de censi., forma censualis § si vero quis.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.