The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus

X 3.30.29 Cum contingat

tit. De decimis primitiis et oblationibus · 4 glosses
Idem.Incipit Cum contingat interdum · alleged in the gloss as de decim., cum contingat 8× per the register · find the allegations →
Ab antiquo
Forte ex praescriptione, supra, de praescrip., ad aures.
De iure communi
Patet hic expresse quod decimae de iure communi pertinent ad parochiales ecclesias, ut 16. q. 1, statuimus; et 16. q. 1, de decimis; et 16. q. 1, si quis laicus. Ergo non spectat ad episcopum. Unde in decimis parochialium ecclesiarum non debet episcopus aliquam habere portionem. Nam capitula quae dant episcopo partem decimarum, loquuntur de decimis episcopalis ecclesiae. Sed contra supra, de decim., quoniam, ubi dicitur quod episcopus retinere partem suam de novalibus, quae surgunt in parochia alicuius ecclesiae, infra, de decim., dudum, ubi episcopus petit decimas in diocesi sua positas fundata intentione sua de iure communi, et ita non pertinet de iure communi ad parochiales ecclesias, quia ibi obtinet episcopus. Dicas quod de iure communi tantum baptismalibus ecclesiis decimae debent dari, 16. q. 1, de decimis, prout notat Hug. ibi, et 16. q. 1, statuimus. Quid ergo respondebis illi decretali supra, de decim., quoniam? Dicas quod illa intelligitur per istam, vel potius loquitur secundum consuetudinem loci. Et illa infra, de decim., dudum, potest intelligi de decimis in parochia episcopi positis, quia illae pertinent ad eundem iure communi, et de illis debet facere quatuor partes, 12. q. 2, quatuor; et 12. q. 2, Vulteranae; et 12. q. 2, vobis concesso. Vel illae decimae quas petebat episcopus Brixiensis ad nullum pertinebant, quia non erant in parochia alicuius ecclesiae parochialis. Unde ad episcopum de iure communi pertinebant, quia decimae in potestate episcopi sunt, 16. q. 1, in sacris; et supra, de decim., quoniam. Vel dic quod illa decretalis infra, de decim., dudum, loquitur de consuetudine, ut ibi notatur in fine illius glossae quae incipit: sic.
Novalium
Hic ad alium pertinent novalia et ad alium decimae. Unde signatur contra supra, de decim., ex parte tua 2. Illud intelligitur cum aliquis obtinet decimas per privilegium, in quod casu debet habere novalia, quia ex quo eis concessae fuerunt decimae simpliciter, et novalia quae postea ibi surgunt, infra, de privileg., quia circa. Nam verbo generali simpliciter posito significabit decimas praesentis temporis et futuri, ff. de servitu. urb. praed., si servitus; et C. quae res pign. oblig. poss., si quis; et 19. dist., si Romanorum. Sed hic loquitur cum habet decimas ex praescriptione, quia per hoc non praescribit novalia. Et sic intelligitur capitulum sequens infra, de decim., cum in tua. Sed hoc intellige allegato titulo et probato infra, de decim., dudum; et in quadam decretali extra compilationem quae incipit supra, de praescrip., extravag. venerabilium.
Rationabilis causa
Puta privilegium aliud non possent ostendere, cum de iure communi pertineant ad parochiales ecclesias, ut supra, de decim., ex parte tua 2. Et praescriptio allegari non potest. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.