Book III › tit. 3.29 De parochiis et alienis parochianis
X 3.29.5 Significavit nobis
tit. De parochiis et alienis parochianis · 2 glosses
Coelestinus III.Incipit Significavit nobis · alleged in the gloss as de paroch., significavit — 10× per the register · find the allegations →
Habitatores iurisdictionem
Quia translato domicilio subtracti sunt eorum iurisdictioni, supra, de for. compet., proposuisti; 13. q. 1, ecclesias § quia ergo. Et ibi dicitur quis habere domicilium ubi habitat, ff. ad municip., municeps § miles. Sed videtur contradicere quaedam lex ff. de senat., senatores, ubi dicitur quod licet senatores domicilium habeant in urbe, retinent tamen ius in provinciis unde sunt oriundi. Sed illud verum est quo ad honores non quo ad onera, ff. ad municip., municeps. Laur.
Praediorum
Nota quod decimae praediales regulariter illi ecclesiae debent dari, in cuius parochia praedia sunt sita, arg. 16. q. 1, si quis laicus; et infra, de decim., quoniam; et infra, de decim., cum contingat. Sic et civitati tributum solvendum est, ubi sunt agri, ff. de censi., forma § si vero. Personales vero decimae illi ecclesiae debent dari in qua divina audiunt officia, 16. q. 1, questi, et hic in fi. idem dicit. Sed quid de illis qui inhabitant civitatem et habent praedia et vineas extra, quae non sunt in parochia alicuius sed sita in terminis civitatis? Videtur esse hoc in episcopi potestate, arg. infra, de decim., quoniam. Quia non possunt negari quin sint in parochia eius. Non tamen a ratione extraneum est, ut ratione domicilii decimae persolvantur si consuetudo ita se habet. In talibus enim consuetudo praeiudicat, infra, de decim., ad Apostolicae; et infra, de decim., in aliquibus, in fi. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.