The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.10 De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli

X 3.10.7 Cum Apostolica sedes

tit. De his quae fiunt a praelatis sine consensu capituli · 16 glosses
Innocentius III. Archipresbytero et Magistro scholarium Bituricensibus.Incipit Cum Apostolica · alleged in the gloss as de his quae fi. a prael., cum Apostolica 23× per the register · find the allegations →
Hieronymi
16. q. 1, quoniam quicquid; et supra, de consti., cum omnes.
Leonis
12. q. 2, sine exceptione.
Vendere
Nisi forte sit parva et sterilis possessio, 12. q. 2, terrulas.
Totius
Vel maioris partis ibi servientis, 10. q. 2, ea enim § hoc ius.
Cleri
Id est, capituli sui. Bona enim aliarum ecclesiarum vendere non debet, nec venditioni auctoritatem praestare, 12. q. 2, abbatibus; et 17. q. 4, in venditionibus.
Ecclesiae
Scilicet episcopali.
Profuturum
Quantum ad opinionem ipsorum. Et sic tenebit alienatio, quamvis contrarium eveniat, ff. de admin. tut., tutor qui § 2. Tamen si probaretur laesio, restitueretur, ut supra, de in integ. restit., requisivit.
Tenetur
De facto, quia veram possessionem habere non potest, cum laici decimam non possint, supra, de praescrip., causam quae; et 16. q. 7, decimas quas in usum. Et tamen tolerat ecclesia quod laici decimas quas antiquitus habuerunt in feudum detineant, de quibus loquitur haec decretalis, ut in fine dicitur. Ber.
Monendus est
Et etiam compellendus, cum mortaliter peccat, 6. q. 1, illi qui; et 22. q. 1, omne. Vel hoc intellige de eo cuius scandalum timetur, 23. q. 4, non potest. Nam si hoc esset verum, posset episcopus per alios laicos multas ecclesias spoliare et alias ditare. Quod si faceret, appellandum esset, cum hoc sibi non liceat, infra, de rebus ecc. non alien., non licet. Hoc quod dicit Laur. intellige de decimis non in feudum concessis. Sed decretalis loquitur de decimis in feudum concessis, ut dicit in fine. Ber.
Praesertim
Id est, maxime, quia ad hoc agitur ut de manu laici revocetur. Ber.
Perpetua
Et ita videtur valere donatio sine consensu capituli. Sed hoc ideo est, quia per hoc utilitati ecclesiae consulitur et illi qui decimam detinebat, quia hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur, 23. q. 5, prodest. Alias semper requiri debet consensus capituli, ut supra, de his quae fi. a prael., per totum. Ber.
Alienare
Ideo non intelligitur alienare, quia transfertur de laico ad ecclesiam. Sic non dicitur alienatio quando transfertur de fratre ad sororem, sicut dicit lex. Si testator prohibuit rem alienare dando sorori, non videtur alienare, C. de fideicomm., voluntas; ff. de leg. 2, unum ex familia § 2; et ff. de leg. 2, peto § fratrem. Et qui transfert columnas de loco uno ad alium locum eiusdem civitatis, non videtur facta translatio, C. de aedif. priv., si quis post. Sed re vera talis revocatio est quaedam alienatio, 12. q. 2, Apostolicos; et infra, de his quae fi. a prael., tua. Quia si remansisset apud illum laicum decima illa, spes esset quod posset redire ad priorem ecclesiam ad quam spectat, si decederet sine herede, nisi heredes succedant in decimis sive sint collaterales sive descendentes. Et est simile quod Deus magis voluit sibi hostias immolari quam daemonibus, 22. q. 1, considera.
In Lateranensi concilio
Infra, de privileg., cum et plantare. Nec laici in alios laicos decimas possunt transferre, infra, de decim., prohibemus.
Datur intelligi
A contrario sensu. Et est fortissimum argumentum, ff. de off. eius cui man. est iur., quaecumque; et 25. dist., qualis; et 45. dist., disciplina, vers. descende peccavit populus tuus. Quasi dicat: ergo non meus ex quo peccavit, quia propter peccatum receditur a Deo, 32. q. 1, cum renunciatur. Laur.
Episcopi
Vide modum argumentandi ex quo dicit de episcopo, ergo tantum de episcopo intelligendum est. Sic 25. dist., qualis; et 95. dist., illud; ff. de condi. et demon., cum ita. Arg. contra quia aliud est dicere episcopum, et aliud solum episcopum, infra, de testamen., requisisti. Et ita hic est unus casus in quo solus episcopus potest alienare. Alios habes 12. q. 2, terrulas; et 12. q. 2, fugitivi; 12. q. 2, iniustum; 12. q. 2, si quis qualibet; et 12. q. 2, bonae rei.
In feudum
De aliis vero non esset verum quod hic dicitur, quia ecclesia potest illas vendicare, cum ille nullum ius habeat, sed haec ecclesia ad quam spectant. Nec potest petere propter ius feudi quod antiquitus ex causa fuit permissum, quia episcopus ius unius ecclesiae non potest alii dare, ut infra, de rebus ecc. non alien., non licet. Io.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.