The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.30 De decimis primitiis et oblationibus

X 3.30.19 Prohibemus

tit. De decimis primitiis et oblationibus · 3 glosses
Ex concilio Lateranensi.Incipit Prohibemus ne laici · alleged in the gloss as de decim., prohibemus 7× per the register · find the allegations →
Periculo
Sic 16. q. 1, quoniam quicquid; et supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica.
Laicos
Nec etiam in clericos sine auctoritate episcopi, 16. q. 1, quoniam quicquid; et supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica; et infra, de iure patron., nullus. Sed numquid de consensu episcopi possunt transferri in alios laicos, si laici isti habent decimas in feudum ab antiquo? Satis videtur quod illas possunt dare in alios laicos de consensu episcopi in feudum, sicut ipsi habent. Nec dicitur episcopus tunc illas dare in feudum. Sic supra, de feud., ex parte. Sed si alias de facto possident, illas nec laico nec clerico possunt transferre etiam de consensu episcopi, ut dicit praedicta decretalis supra, de his quae fi. a prael., cum Apostolica, in fi. Ber.
Sepultura
Si ergo qui decimas quas iniuste possidet, detinet, et non restituit ecclesiae ad quam spectant, christiana sepultura privari debet, sicut in usuris, infra, de usur., quia in omnibus. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.