Book III › tit. 3.20 De feudis
X 3.20.2 Ex parte tua
tit. De feudis · 5 glosses
Innocentius III. Mediolanensi Archiepiscopo.Incipit Ex parte tua · alleged in the gloss as de feud., ex parte — 8× per the register · find the allegations →
Feudum
Feudum alienari non potest, sed dari potest in dotem usque ad vitam feudatarii, infra, de don. int. vir. et uxor., nuper. Io.
Alienare
Si vasallus alienat totum feudum vel maiorem partem, perdit feudum. Et dominus a quolibet possessore potest illud revocare. Si vero minorem partem eiusdem dat in libello vel obligat pignori, dummodo remaneat in servitio domini, propter hoc non perdit feudum, ut in libro feudorum, quibus modis feudum amittatur § 2 et § 3. Tanc.
Consortem
Quasi iure accrescendi, ff. de usufruct. adcresc., per totum titulum; et in libro feudorum, quibus modis feudum amittatur § praeterea.
Investire
Videbatur quod non, quasi delictum alienantis feudum sine licentia domini respiceret huiusmodi consortem vel filium. Vel illud movebat quaestionem, quia videbatur sufficere, ut haberet iure successionis nec esset necesse eum investire. Io. Gott et Tanc. dixerunt quod qui alienat feudum domino inconsulto ius feudi perdit, et consanguineus non habet ius in illo, ut in libro feudorum, si clientelus, in constitutio Friderici imperialem § igitur habito consilio. Et tamen episcopus qui sacramento tenetur non alienare bona ecclesiae de novo sine licentia Papae dare potest tali consorti feudum illud, non obstante sacramento praestito, quia aliud est alienare de novo et aliud antiquum concedere, arg. infra, de Iudae. et Sarrac., consuluit; et ff. de novi operis nunc., hoc edicto § opus novum; infra, de dona., per tuas; 24. q. 1, Achatius non est; et 12. dist., praeceptis. Tanc.
Filium
Videtur quod ob delictum patris non debeat filius feudum amittere, arg. ff. de in ius voc., ad optimum, in fi.; ff. de decur., qui ad tempus § nullum; et ff. de bon. damn., cum ratio, 1. resp. § si plures; et arg. ff. de bon. libert., quaeritur, pro et contra; et C. de quaest., divo; ff. de iure pat., iura. Arg. contra ff. de iure pat., qui contra legem. Io. De hoc scire debes quod si vasallus infra annum et diem investituram feudi ab heredibus domini non quaesierit vel domino petente iuramentum fidelitatis, tertio commonitus non praestiterit vel aliquam feloniam contra tenorem iuramenti fidelitatis fecerit, perdit feudum et revertitur ad dominum. Si vero aliquid grave contra dominum perpetraverit, puta fratrem eius vel patrem interfecerit vel aliud grave, si feudum est paternum amittit illud. Et non ad dominum sed ad confeudatarios suos pertinet, ut in libro feudorum, quibus modis feudum amittatur § ulti. Sed ad filios illius non pertinet. Tanc.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.