Book III › tit. 3.24 De donationibus
X 3.24.5 Per tuas
tit. De donationibus · 9 glosses
Innocentius III. Episcopo Florentino.Incipit Per tuas litteras · alleged in the gloss as de dona., per tuas — 6× per the register · find the allegations →
Concessit
Sicut et Papa quandoque concedit privilegium ob gratiam praestiti obsequii, 25. q. 1, ideo, circa fi. Laur.
Moris
Et etiam iuris, ut in constitutione Friderici, imperialem § praeterea.
De certo
Id est, de certa terra non mensurata, ut infra dicit. Ber.
Invenerunt
Nota quod ubi quis decipitur in quantitate rei, agitur ad supplementum, etiam si deceptio fuerit citra dimidiam rei. Quod verum est nisi fuisset terminus appositus ad mensurandum rem illam, quia tunc ultra terminum non audiretur, et nisi qui rem acceperit, renuniciaverit de quantitate, ff. de contrah. empt., qui fundum. Secus si decipiatur in pretio, quia toleratur usque ad dimidiam iusti pretii, supra, de empt. et vend., cum dilecti; et supra, de empt. et vend., cum causa; C. de rescind. vend., rem maioris.
In possessione
Ergo non adipiscitur quis possessionem ex investitura, supra, de his quae fi. a maior. par. cap., ex ore.
De novo
Quia forte iuraverat non infeudare de novo, sed hoc non obstaret, supra, de feud., ex parte; et infra, de censib., cum venerabilis. Quia non dicitur novum quod ab alio fuit factum. Item alia ratione, quia licite potuit perficere donationem, licet eam non potuerit inchoare, infra, de Iudae. et Sarrac., consuluit; et ff. de novi operis nunc., hoc edicto § opus novum; ff. de donat. inter vir. et uxor., si donatae § si sponsus. Nil enim nunc dat, sed datum declarat, ut ibi dicitur, ff. qui testam. fac. pot., heredes palam § 1. Item quia multa permittuntur fieri ex prioris actus consequentia, C. ad Velleia., si mulier; et ff. de minor., denique § scio, quia de mandato Papae hoc factum fuit ab initio. Io.
Fraudem
Sic 20. q. 3, constituit; et supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus, arg. Nec ecclesia debet alicui iniicere laqueum, 27. q. 1, de viduis.
Integrare
Simile supra, de solution., ad hoc; et supra, de praeben., vacante; supra, de praeben., cum causam, quia adiuvari beneficiis nos oportet, non decipi, supra, de commod., cum gratia; et ff. commodat., in commodato § sicut, in fi. Simile 25. q. 2, quaecumque. Io.
Assignari
Licet non tanta inventa. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.