Book I › tit. 1.40 De his quae vi metusve causa fiunt
X 1.40.6 Cum dilectus filius
tit. De his quae vi metusve causa fiunt · 6 glosses
Idem Marsiliensi et Agathensi Episcopis.Incipit Cum dilectus filius · alleged in the gloss as de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus — 14× per the register · find the allegations →
Ecclesiae
Non tamen potuerunt ecclesiam suam subiicere ordini Cisterciensi, vel etiam alii inconsulto diocesano episcopo, infra, de excess. praelat., sicut. Sed est verum quod quantum ad episcopum hoc non potuerunt, et nullum praeiudicium fit episcopo. Sed quantum ad se bene tenuit talis translatio, infra, de dona., inter dilectos. Et episcopus habebit iura episcopalia sua sicut consuevit, infra, de relig. dom., quia monasterium. Sed non videtur quod ipsi subiecerint ecclesiam ordini Cisterciensi. Sed seipsos personaliter obligaverunt servare regulam illorum, et bene potuerunt promittere non impedire translationem ecclesiae suae ad ordinem Cisterciensem faciendam, per illos ad quos pertinet. Sed ipsi per se hoc facere non possunt, sed per episcopum de consensu capituli.
Salutis aeternae
Et ideo bene servari debet, infra, de iureiur., si vero; et 22. q. 4, si aliquid. Idem si salutis corporalis, 12. q. 4, presbyter, vers. quisquis ergo; et infra, de iureiur., verum.
Aperire
Ut C. de indict. vid., legatum, in fi.; C. si adv. vend., si post decretum; et infra, de iureiur., si vero.
Violentia
Quae fuerit illa violentia, ignoramus, et forte aliqua verba incusserant eis timorem, quae non semper sufficiunt ad iustum timorem, ff. quod metus cau., metum; et infra, qui cler. vel vov. matr. contr. poss., insinuante. Vel forte etiam minabantur eis excommunicationem, sed ille timor non excusat cum excommunicatio sit medicinalis, 2. q. 1, multi.
Metum mortis
Non solum in duobus istis, sed etiam in pluribus aliis casibus excusat metus. Quandoque metus verborum, arg. 7. dist., fuerunt; et 23. q. 8, convenior; et ff. de acq. hered., qui in aliena § ulti. Quandoque metus rerum, 50. dist., presbyeros; et supra, de his quae vi met. caus. fi., abbas. Et propter metum libertatis, exigere non possum quae onerandae libertatis causa stipulatus sum, ff. quar. rer. act., iusiurandum § quae onerandae. Quandoque metus iudicis, 2. q. 1, in primis. Vel alicuius potentis, C. quod metus cau., si per impressionem; et C. quod metus cau., venditiones. Quandoque metus status vel honoris, vel sui ipsius vel filiorum, et metus stupri, ff. quod metus cau., isti quidem. Item quandoque non tantum metus, sed suspicio metus excusat, ff. locat. et conduct., habitatores § ulti.; et ff. ad leg. Aquil., item si quis fumo § ulti. Quandoque metus mortis aut cruciatus corporis tantum excusare videtur, ut hic, et C. de transaction., interpositas. Unde videtur relinquendum arbitrio iudicis, an verba vel minae vel potentia hominis sit iusta causa metus, ut ff. ex quib. cau. maio., metus; et arg. ff. quod metus cau., non est § ulti. Vel per constitutionem principium, C. quod metus cau., si per impressionem; et C. quod metus cau., venditiones; et ff. de off. praes., illicitas. Vel per responsa prudentum sive interpretationem prudentum, ff. de var. et extraord. cog., si medicus. Iudex vero alicui non dicitur inferre metum, ff. quod metus cau., vis autem. Sed iniuriam facere potest, ut ibi, ff. ad leg. Aquil., quemadmodum § magistratus; et infra, de empt. et vend., si venditori, ubi de hoc. Et nota quod secundum canones, sive vi, sive metu, sive dolo aliquis renunciat rei suae, subvenitur ei contra omnem possessorem, 3. q. 1, redintegranda; et 3. q. 2, cum ecclesiae; et ff. de inoffic. testam., eum qui, 1. resp. Et per episcopum suum potest quis implorare hanc restitutionem.
Ad fatuitatem
Sic patet quod licet dolus interveniat in huiusmodi spiritualibus, non tamen subvenitur dolum passo, licet dolus det causam contractui; simile 20. q. 3, constituit. Idem in matrimonio, infra, de conver. coniug., ex parte tua; et infra, de conver. coniug., veniens, in fi.; et infra, de conver. coniug., dudum. Quod est contra id ff. de dolo mal., et eleganter, in princ. Item habes hic quod dolus non praeponderat culpae, quod est contra id ff. ad leg. Aquil., item Mela, in princ. Item nota quod in spiritualibus non habet locum in integrum restitutio, quia non videntur decepti qui meliorem vitam elegerunt. Arg. contra infra, de in integ. restit., ex litteris. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.