The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum

X 3.32.20 Dudum

tit. De conversione coniugatorum · 9 glosses
Idem I. Moniali monasterii de Plauda.Incipit Dudum a C. · alleged in the gloss as de conver. coniug., dudum 5× per the register · find the allegations →
Renunciavit omnino
Quod ei licuit, etiam si non tenuisset votum ex toto, quia hoc erat in potestate ipsius, supra, de conver. coniug., quidam; et supra, de conver. coniug., placet.
Omnino
Simile omnino habes supra, de rescript., cum contingat; ff. de fideiussor., Graece § illud, ubi dicitur quod fideiussor in duriorem causam non obligatur omnino.
Obsequio se devovit
Et sic solemnizavit votum devovendo se religioni illius hospitalis. Unde compelli debet ut relicto saeculo suum exequatur propositum, supra, de conver. coniug., ex parte abbatis, in fi.
Calore iracundiae
Si hoc esset verum, non teneret votum, quia inconsultus calor calumniae vitio caret, 2. q. 3, si quem § notandum 2; et 2. q. 3, si quis iratus. Tempore enim furoris iustum putat esse quod facit, 11. q. 3, illa praepositorum. Et ira saepe innocentes ad crimen inducit, 11. q. 3, ira saepe. Et lubricum linguae facile ad consequentiam trahi non debet, ff. ad leg. Iul. maiest., famosi; C. si quis imp. maled., si quis. Arg. contra 17. q. 4, sunt qui opes. Et hoc verum est nisi post calorem iracundiae consentiat, ut in 2. q. 3, si quis iratus; et supra, de regular., sicut tenor, in fi.
Substantia veritatis
Haec erat satis bona defensio, quia nihil refert narrandi diversitas ubi eadem dicuntur, ut infra, de verb. sign., nihil obstat. Sic quolibet loquendi genere formata institutio valet, si modo per eam liquebit voluntatis intentio, C. de testament., quoniam indignum, in princ. Et est arg. pro testibus diverso modo narrantibus, dum tamen in substantia facti non discordent, 8. q. 1, in scripturis; de conse. dist. 2, quotidie. Ber.
Spes
Nota hic arg. immo quasi expressum est, quod in huiusmodi spiritualibus dolus adversarii non vitiat contractum. Sic supra, de his quae vi met. caus. fi., cum dilectus; supra, de conver. coniug., ex parte tua; et supra, de conver. coniug., veniens. Alias si dolus dat causam contractui, non tenet contractus, ff. de dolo mal., et eleganter. Sed quare in huiusmodi spiritualibus licet dolus alterius interveniat, non vitiatur talis contractus? Quia talis dolus, bonus dolus est, et bonus dolus non prohibetur, ff. de dolo mal., hoc edicto. Dolus calliditas ad decipiendum dicitur, ut in praedicta lege ff. de dolo mal., hoc edicto. Sed per talem dolum non decipitur nec ad malum inducitur, immo conditionem suam facit meliorem, et ideo non vitiat contractum.
Tempore
Nota quod si quis renunciationis tempore non habeat metum vel violentiam, licet praecesserit vis vel metus, non aget interdicto quod vi, C. quod metus cau., cum te; et hic.
Voluntarie
Et sic licet ab initio deceptorie inductus fuisset. Ex quo postea sponte hoc fecit, proxima causa turpitudinis ablata esse videtur. Simile infra, de despon. impub., de illis 2, in fi.; et C. quod metus cau., cum te; ff. de condi. ob turp. caus., si ob turpem.
Suspicione
Unde compelli debet vitam mutare; supra, de conver. coniug., significavit. Maxime cum hoc promiserit, ut patet supra. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.