Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum
X 3.32.18 Significavit nobis A.
tit. De conversione coniugatorum · 1 gloss
Innocentius III. Episcopo, Decano et Thesaurario Linconiensibus.Incipit Significavit nobis · alleged in the gloss as de conver. coniug., significavit — 1× per the register · find the allegations →
Talis aetatis de qua suspicio
Et ita videtur quod si mulier iuvenis sit, non sufficit quod continentiam promittat ad hoc ut maritus possit religionem intrare, nisi et ipsa mutaverit vitam, supra, de conver. coniug., ad Apostolicam; et supra, de conver. coniug., cum sis. Ex eo enim quod dicit, de qua suspicio haberi non possit, non debet compelli, intelligo quod si sit suspecta, debet compelli religionem intrare ex quo promisit continentiam. Cum versimile non sit quod eam servet, si remanserit in saeculo, arg. supra, de conver. coniug., ex parte tua, in fi., licet non intenderet ab initio religionem intrare, et arg. ad hoc 33. q. 5, qui uxorem. Quia eo ipso quod licentiam dedit viro et promisit continentiam, intelligitur tacite promisisse intrare religionem, cum sit iuvenis, arg. bonum supra, de conver. coniug., veniens, vers. fi. Et quae sine conditione voventur, sine conditione solvantur, 32. q. 8, non solum. Et Dominus exigit oblatum, quod non exegerat offerendum, 27. q. 1, nuptiarum, in fi.; et 45. dist., de Iudaeis. Et sic cum teneatur ad continentiam per suam promissionem, tenetur ad id sine quo eam servare non potest, arg. supra, de offi. deleg., praeterea; et supra, de offi. deleg., prudentiam, ad fi. Et sic invita compellitur intrare religionem, quia fecit id propter quod compellitur, sicut quandoque ex officio suo compellitur intrare monasterium, 50. dist., si ille; 27. q. 1, si quis rapuerit; C. de adulter., authen. sed novo iure; et C. de adulter., authen. sed hodie; infra, de conver. coniug., gaudemus. Alii dicunt quod vir sibi debet restitui ex officio iudicis, supra, de conver. coniug., praeterea; quod satis potest dici ut notat supra, de conver. coniug., uxoratus.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.