Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum
X 3.32.8 Uxoratus sine licentia
tit. De conversione coniugatorum · 5 glosses
Idem G. Priori et Fratibus sancti Ioannis.Incipit Uxoratus sine licentia · alleged in the gloss as de conver. coniug., uxoratus — 8× per the register · find the allegations →
Nullatenus recipiatur
Sed pone quod de licentia uxoris recipiatur, et professionem faciat solemniter et habitum recipiat, sed uxor non promittit continentiam nec promisit transire ad religionem. Sive sit senex sive iuvenis, numquid tenet monachatus, cum non sit servata forma huius capituli supra, de conver. coniug., cum sis; et infra, de conver. coniug., ad Apostolicam? Ego credo quod monachus sit et votum solemnizavit omnino quo ad se, ita quod non possit exire monasterium. Nec uxor potest eum repetere iure servitutis, quia renunciavit illi servituti dando ei licentiam. Episcopus tamen per officium suum potest virum de monasterio revocare et reddere uxori, ne illa incidat in fornicationem, cum hoc ad ipsum pertineat, si suspecta est, 93. dist., diaconi. Et ita intelliguntur iura de hac materia loquentia. Sed ea mortua compellitur redire ad monasterium, et sic intelligitur supra, de conver. coniug., praeterea; et infra, de conver. coniug., ex parte abbatis; et infra, de conver. coniug., consuluit; et supra, de his quae vi met. caus. fi., perlatum. Et licet dicatur hic, et supra, de conver. coniug., cum sis; et infra, de conver. coniug., ad Apostolicam, quod alter coniugum non recipiatur, nisi alter transeat ad religionem vel promittat continentiam. Verum est hoc quod non debet recipi, nec ille etiam debet transire. Tamen si recipiatur praedicto modo, tenet monachatus ut dictum est, quia multa fieri non debent, facta tamen manent. De hoc nota infra, de conver. coniug., ex parte abbatis. Nec dicitur in aliqua istarum decretalium quod monachatus non teneat, sed quod ita fieri debeat. Ber.
Minus continenter
Sic supra, de conver. coniug., cum sis; et infra, de conver. coniug., ad Apostolicam.
Cum filiis suis et familia
Sic 20. q. 1, vidua; 27. q. 1, mulieres. Arg. contra 27. q. 2, scripsit.
Tonsurare
30. dist., si qua mulier.
Ad habitandum
Quia huiusmodi duplicitas reprobatur, 18. q. 2, diffinimus; et 32. dist., interdixit; 7. q. 2, cognovimus. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.