Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum
X 3.32.4 Cum sis
tit. De conversione coniugatorum · 4 glosses
Idem Exonensi Episcopo.Incipit Cum sis praeditus · alleged in the gloss as de conver. coniug., cum sis — 14× per the register · find the allegations →
Constitutioni
27. q. 2, sunt qui dicunt; et 27. q. 2, Agathosa; 27. q. 2, quia Agatho; et 27. q. 2, scripsit. In istis constitutionibus dicitur quod vir et uxor postquam copulatione coniugii una caro effecti sunt, non potest alter ad religionem transire altero in saeculo remanente.
Sterilis
Ratione aetatis et non naturae, quoniam multae sunt steriles et iuvenes, quae continere non possunt nec volunt.
Sine suspicione
Sic infra, de conver. coniug., uxoratus; et infra, de conver. coniug., ad Apostolicam.
Dissimulare
Dissimulatione approbationis, quia talis transitus bene approbatur, si consentit mulier, infra, de conver. coniug., uxoratus; et infra, de conver. coniug., ad Apostolicam.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.