Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum
X 3.32.1 Praeterea utrum laicus
tit. De conversione coniugatorum · 4 glosses
Alexander III. Ubergensi Episcopo.Incipit Praeterea utrum laicus · alleged in the gloss as de conver. coniug., praeterea — 7× per the register · find the allegations →
Praeterea
Supple quaesivisti.
Transierit
Cum non possit esse in saeculo sine suspicione turpitudinis, 27. q. 2, scripsit; et 27. q. 2, sunt qui dicunt.
Promiserit
Manendo in domo propria si est senex, infra, de conver. coniug., cum sis; et infra, de conver. coniug., ad Apostolicam.
Revocari
Sic patet quod non sufficit uxoris licentia, ut vir possit intrare monasterium. Sic infra, de conver. coniug., ex parte abbatis; 33. q. 5, notificasti; et infra, de conver. coniug., coniugatus. Sed contra 33. q. 5, qui uxorem; 27. q. 2, Agathosa. Solutio: dicas quod si talis est uxor quae non possit esse in saeculo sine suspicione fornicationis, non sufficit sola licentia uxoris, nisi et ipsa similiter convertatur. Quo casu haec decretalis potest intelligi, et omnia similia. Si vero senex est, sufficit sola licentia interveniente auctoritate episcopi, et ipsa voveat et remaneat in saeculo, infra, de conver. coniug., cum sis; et infra, de conver. coniug., ad Apostolicam; et infra, de conver. coniug., uxoratus. Et in casu isto intellige illa iura, quae videntur dicere quod alter coniugum potest ad religionem transire de consensu uxoris ea in saeculo remanente. Alii volunt dicere quod sufficit uxoris licentia, infra, de conver. coniug., ex parte abbatis; et infra, de conver. coniug., consuluit. Et in hoc capitulo loquitur de licentia extorta, vel quia fuit iuris ignara. Sed tene primum. Tanc. Item signatur contra, infra, de conver. coniug., veniens. Solitio: illa fuit fornicata, et ita obstabat ei exceptio fornicationis, sic 27. q. 2, Agathosa. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.