Book III › tit. 3.32 De conversione coniugatorum
X 3.32.5 Coniugatus
tit. De conversione coniugatorum · 2 glosses
Idem Strigoniensi et Colonensi Archiepiscopis.Incipit Coniugatus · alleged in the gloss as de conver. coniug., coniugatus — 4× per the register · find the allegations →
Ad sacros
Ex eo quod prohibet quod coniugatus non promoveatur ad sacros ordines, datur intelligi quod possit ad minores, quia quod de uno negatur de alio consequens intellectus patet, 25. dist., qualis. Sed non est verum, quia coniugati promoveri non debent, supra, de cleri. coniug., diversis. Immo si clerici sunt in minoribus ordinibus, beneficiis debent privari, supra, de cleri. coniug., si qui.
Ab uxore continentiam profitente
Sed numquid sufficit hoc? Videtur quod sic, 32. dist., seriatim; et 77. dist., episcopus benedictionem, quae potius contradicit. Sed ibi exponitur religionem, id est, castitatem. Sic supra, de cleri. coniug., sane 1, quod concedebat Ala. si vir remaneat in saeculo. Alii dicunt quod ordinari non debet, nisi ad religionem convertatur uterque, quod dicitur hic. Intellige in eo casu in quod esset senex et sterilis, ita quod nulla est suspicio de uxoris incontinentia, et sic intelligitur illa decretalis supra, de cleri. coniug., sane 1. Nam qui promovetur ad sacros ordines, eo ipso intelligitur continentia profiteri. Et si iuvenis esset uxor, praesumptio esset contra utrumque, arg. supra, de conver. coniug., cum sis, in fi. Unde non debet promoveri talis, nisi ambo transierint ad religionem. Secus si sit senex et sine suspicione. Vel dicas ut dixit Ala., quod aliud est in eo qui promovetur ad sacros ordines remanendo in saeculo, quia ibi sufficit quod communi consensu continentiam promittant, ut dicunt iura primo inducta, quia etiam communi consensu sine susceptione ordinum possunt continentiam profiteri remanendo in saeculo, 33. q. 5, quod Deo pari. Et aliud est in his qui convertuntur, quia locum ibi habet quod dicitur supra, de conver. coniug., cum sis; et infra, de conver. coniug., ad Apostolicam.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.