The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.3 De clericis coniugatis

X 3.3.1 Si qui clericorum

tit. De clericis coniugatis · 2 glosses
Alexander III.Incipit Si qui clericorum · alleged in the gloss as de cleri. coniug., si qui 6× per the register · find the allegations →
Relinquenda
Et merito compellendi sunt ut ea dimittant, quia vacare intelliguntur ipso iure. Unde quo ad factum solum sive possessionem retorquetur ista compulsio. Sic infra, de concess. praeben., litteras; et infra, de concess. praeben., cum nostris. Contrario enim facto iuri suo renunciaverunt, arg. C. de furti. et serv. cor., si pecunia; arg. ff. de trib. act., quod in herede § eligere. Sicut quis ipso facto renunciat privilegio clericali, supra, de vit. et honest. cler., ex litteris; infra, de sent. excom., cum non ab homine; et infra, de sent. excom., contingit 2. Arg. contra 32. dist., si qui vero; et 12. q. 1, quia tua. Illa contraria intelliguntur de misericordia, et hodie non tenent ipso iure. Ergo clericus coniugatus beneficium amittit, ut dictum est, nec alicui coniugato potest conferri. Et si conferatur, debet privari ipso iure, infra, de cleri. coniug., sane 1; et infra, de cleri. coniug., quod a te; et infra, de cleri. coniug., sane 2; et infra, de cleri. coniug., diversis. Et ita ius commune est quod hic statuitur.
Dimittere
Quia non tenuit matrimonium et privandi sunt beneficiis suis nisi cum eis dispensetur, infra, de cleri. coniug., sane 2; et 28. dist., presbyterum.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.