The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.8 De concessione praebendae

X 3.8.9 Litteras vestras

tit. De concessione praebendae · 5 glosses
Idem Episcopo et Magistro P. Canonico Hildesemensi.Incipit Litteras vestras accepimus · alleged in the gloss as de concess. praeben., litteras 10× per the register · find the allegations →
Propositum
Ab ipso D. clerico.
Electus
Nihilominus retinuit praebendam et canoniam minoris ecclesiae, prout sequitur.
Ex consuetudine
Haec consuetudo potius fuit censenda corruptela, supra, de consuet., ad nostram; et supra, de consuet., quanto; et supra, de consuet., cum inter. Quia quot praebendae vel personatus sunt in ecclesia, tot canonici debent constitui, arg. supra, de concess. praeben., nulla; et supra, de instit., in ecclesia; et 89. dist., singula; et supra, de praeben., de multa.
Confirmavit
Quod facere non potuit, supra, de elect., dudum ecclesia.
Vacere noscatur
Per hoc videtur quod episcopus potest alicui conferre plura beneficia, supra, de praeben., de multa. Quia non potest dispensare quod aliquis habeat plures ecclesias vel praebendas intitulatas, 70. dist., sanctorum. Item eo ipso quod transivit ad secundam ecclesiam vacavit prima, 21. q. 2, si quis iam translatus; et supra, de elect., cum in cunctis; et supra, de praeben., de multa. Et est simile ff. de re iud., si se non § si quis ex conventione; ff. de divorti., quod ait, in fi. Et haec quae dicta sunt locum habent quando recipit secundam ecclesiam tamquam intitulatam cum cura animarum. Secus si recipiat simplex beneficium, quia per constitutionem illam supra, de praeben., de multa, non videtur episcopis adempta dispensandi facultas circa beneficia simplicia, vel circa beneficium et ecclesiam, sed in personatibus et beneficiis curam animarum habentibus. Sed ut in eadem ecclesia habeat quis plura beneficia, episcopus dispensare non potest, ut hic colligitur, cum dicatur quod talis praebenda de iure vacet non obstante confirmatione archiepiscopi praedicti. Praeterea simile habes supra, de concess. praeben., cum nostris; ff. ad municip., municeps 2; et C. de pac. convent., si mulier; 26. dist., acutius, in fi. Arg. contra ff. de act. et oblig., quotiens; et C. de rei uxor. act., rem § sciendum. Io. De hac dispensatione dixi supra, de praeben., de multa, sed melius supra, de elect., dudum ecclesia, in glossa. Nota ergo in glossa. Vel dic quod ideo confirmatio non valuit, quia per talem confirmationem non intendebat dispensare cum illo, quia semper est necessarium ut dispensatio exprimatur, infra, de schismat., fraternitati. Et ita confirmatio non valuit, cum iam vacaret de iure licet non de facto, nec archiepiscopus intendebat dispensare cum ipso. Et si causa fuisset, poterat dispensare cum ipso, ut supra, de concess. praeben., cum nostris. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.