Book V › tit. 5.8 De schismaticis et ordinatis ab eis
X 5.8.2 Fraternitati
tit. De schismaticis et ordinatis ab eis · 2 glosses
Innocentius III. Bisuntino Archiepiscopo.Incipit Fraternitati tuae · alleged in the gloss as de schismat., fraternitati — 7× per the register · find the allegations →
Dispensatum
Nota quod non sufficit ad probandum dispensationem cum aliquo factam, quod a tali ordinatus est qui sciebat eum indignum, et qui cum eo poterat dispensare, supra, de cleri. coniug., diversis; et 51. dist., qui in aliquo, in fi.; 81. dist., quicumque, in fi., ubi deponitur concubinarius ordinatur ab eo, qui secum poterat dispensare. Exigitur ergo ut intendat dispensare, quod expressa causa praesumitur, 50. dist., clerico iaciente; 16. q. 1, cum pro utilitate; 55. dist., priscis. Poterit autem probari dispensatio per testes, vel si occultum est peccatum confiteatur episcopo in secreto et petat dispensationem et obtineat litteras super hoc. Si vero publicum fuerit crimen et publice dispensatum est, postea accusari non poterit, supra, de fil. presbyt., ex tua; et supra, de accusat., de his. Si vero dispensetur in occulto, adhuc potest accusari quia etiam post poenitentiam potest quis accusari, 33. q. 2, admonere. Vincen.
Potestatem
Alias nisi haberet potestatem, nil esset actum, supra, de consuet., ad nostram; et C. si a non comp. iud., et in privatorum. Et hoc forte ideo dicit quia ipse quidem schismaticus conversus ad unitatem ecclesiae, et receptus in ordine suo, cum ordinato a se dispensare non posset sicut nec episcopus simoniacus cum ordinato a se dispensare non potest, 1. q. 5, praesentium, ibi, non episcopo, quasi dicat si pecunia esset data episcopo, ipse non posset dispensare cum eo qui dedit. Et quia hic Papa non retinet sibi dispensationem, aliis permittere videtur. Si enim ipse tantum dispensare posset, sibi hoc reservasset, ut supra, de haeret., excommunicamus itaque § sane. Sed potius credo quod solus Papa possit dispensare cum eo qui scienter ordinem a schismatico recepit, arg. supra, de elect., quia diligentia. Sicut Papa solus dispensat cum eo qui in apostasia ordinem recepit, infra, de apostat., consultationi. Et hoc satis innuitur ex eo quod dicit, ab eo persona quae potestatem etc. Io. tamen dicit quod episcopus dispensat cum schismatico, arg. 50. dist., ut constitueretur. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.