Book V › tit. 5.9 De apostatis et reiterantibus baptisma
X 5.9.6 Consultationi
tit. De apostatis et reiterantibus baptisma · 1 gloss
Idem Archiepiscopo Lugdunensi.Incipit Consultationi tuae breviter · alleged in the gloss as de apostat., consultationi — 1× per the register · find the allegations →
Dispensatione Romani Pontificis
Hic ergo Papa reservat sibi dispensationem. Sic supra, de haeret., excommunicamus itaque § sane; sic supra, de fil. presbyt., dilectus; et supra, de fil. presbyt., nimis. Item si iterata unctione fuerit maculatus, 1. q. 7, saluberrimum, in fi. Item qui rebaptizati sunt, de conse. dist. 4, qui bis; et de conse. dist. 4, eos quos. Item et qui in subversionem fidei ordinationem recipiunt ab haereticis, 1. q. 7, convenientibus, in fi.; in quibus casibus solus Papa potest dispensare. Tamen si ad aliam religionem transisset et ordinem ibi suscepisset, sine dispensatione posset in suscepto ordine ministrare, supra, de temp. ord., ex parte, quia ordinem non suscepisset in apostasia. Ber.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.