The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book I › tit. 1.11 De temporibus ordinationum

X 1.11.10 Ex parte vestra

tit. De temporibus ordinationum · 2 glosses
Innocentius III. Abbati et Conventui Cariloci.Incipit Ex parte vestra · alleged in the gloss as de temp. ord., ex parte 2× per the register · find the allegations →
Ad nigros
Sed quae fuit dubitatio huiusmodi quaestionis? Ideo dubitavit, quia monachus iste fuit apostata, unde non debuit admitti ad legitimos actus, ut 3. q. 4, beatus. Et ita videtur quod abbas non possit dispensare cum eo, quia tempore quo recepit ordines suspensus erat, arg. infra, de aetat. et qualit., cum bonae; et infra, de cleri. excom., postulastis. Arg. contra supra, de elect., cum inter R. Vel dic quod non est apostata, nisi qui ad saeculum redit, infra, de apostat., praeterea; et 50. dist., hi qui post; quandoque dicuntur apostata retro abeuntes, 26. q. 7, non observetis. Item is apostata dicitur qui recedit a fide, 2. q. 7, non potest.
Libere
Si monasterium ad quod transivit fuit maioris religionis, tunc non peccavit, infra, de regular., licet. Et tunc de iure communi potest in ordine suscepto libere ministrare, et hoc ita videtur fuisse. Si vero minoris tunc peccavit mortaliter, et tunc cum eo est dispensandum, et aliter non debet ministrare.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.