The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.27 De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante

X 5.27.7 Postulastis

tit. De clerico excommunicato deposito vel interdicto ministrante · 9 glosses
Idem Decano et Priori Coloniensibus.Incipit Postulasti per sedem · alleged in the gloss as de cleri. excom., postulasti 14× per the register · find the allegations →
Non debeat
11. q. 3, cum excommunicato.
Retinere
Immo si prius alia beneficia habebant eis sunt privandi, supra, de aetat. et qualit., cum bonae.
Dispensatum
Non dicit a quo, ergo videtur relicta potestas dispensandi episcopis, arg. infra, de sent. excom., nuper. Dic ut supra, de cleri. excom., clerici.
Canonice
Si non sunt illa canonice consecuti, perdere debent illa. Sic supra, de aetat. et qualit., cum bonae. Cum essent excommunicati, indigni erant et inhabiles ad aliqua beneficia percipienda, quia tales nec eligere nec eligi possunt, supra, de elect., cum inter R; et supra, de consuet., cum dilectus; nec impetrare litteras, supra, de rescript., dilectus filius 1.
A collatione
Ut puniatur in quo deliquit, supra, de temp. ord., litteras. Immo et a perceptione proprii beneficii suspendatur, quia scienter indigno beneficium contulit, supra, de elect., nihil est. Ber.
Mereantur
Per suum superiorem.
Celebrare
Propter quod suspensi sunt et irregulares, ut notatur infra, de excess. praelat., tanta. Unde possent deponi, supra, de cleri. excom., latores.
Spoliandi
Nec auditur si dicat quod sit iniuste excommunicatus, arg. supra, de cleri. excom., illud. Sicut etiam non auditur cui opus novum nunciatur, nec obtemperat, ff. de novi operis nunc., hoc edicto § in operis.
Arctioribus

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.