Book V › tit. 5.31 De excessibus praelatorum et subditorum
X 5.31.18 Tanta est clavis
tit. De excessibus praelatorum et subditorum · 8 glosses
Idem Archiepiscopo Bracarensi.Incipit Tanta est clavis · alleged in the gloss as de excess. praelat., tanta — 11× per the register · find the allegations →
In nos et ecclesiam Romanam
Unde magis puniendus fuit qui deliquit in principem et sine restitutione damnandus, 21. dist., in tantum. Immo culpam et offensam quam in Deum et Romanam ecclesiam commisit remittere non posset, 23. q. 4, si is qui; et 63. dist., Salonitanae.
Petri claves
De quibus habes 21. dist., in novo. Unde habet potestatem ligandi et solvendi, 24. q. 1, quodcumque. Iste enim contempsit Petri claves violando sententiam interdicti tam per se quam per alios quos ad hoc compulit, et tunc suspensus fuit violando interdictum, ut dicitur infra. Ber.
Compulit non servare
Propter hoc non excusantur, cum pro poena temporali debuerant interdicti sententiam violare, 32. q. 5, ita ne; licet culpam eorum attenuet, supra, de his quae vi met. caus. fi., sacris, arg.
In exemplum
Ut per hoc etiam fiat caeteris interdictio delinquendi, 2. q. 7, quapropter; supra, de excess. praelat., pervenit; et supra, de Iudae. et Sarrac., ad liberandam, in fi. Quia facilitas veniae incentium tribuit delinquendi, 23. q. 4, est iniusta. Ber.
Irritas et inanes
Nota quod qui non servat sententiam interdicti, beneficia vel dignitates conferre non potest tamquam suspensus, supra, de concess. praeben., quia diversitatem; et hic patet manifeste. Item nec talis potest aliquem excommunicare, cum quantum ad sacramenta ecclesiae excommunicatus reputetur, quia ex eo quod dicit, irritas, patet quod institutiones et excommunicationes sententiae nullae fuerunt, 24. q. 1, audivimus. Tamen
Io. dicit ibi quod suspensus tantum ab officio potest excommunicare. Sed hoc non videtur, quia cum ipse sit officio privatus, alium privare non potest, ut hic videtur. Si sententia talis tenuisset, illos absolvisset ut in sententiis excommunicationis fieri consuevit. Sed hic sententias illas decernit irritas et inanes. Arg. contra supra, de cleri. excom., si celebrat. Sed hic longe magis excessit quam ibi, et est diversus casus. Ibi loquitur de suspensione canonis per participationem, hic de suspensione hominis. Item collatio praedictorum nulla fuit, quia illi quibus collatio facta fuit, non servaverunt interdictum nec excommunicatis conferri possunt multo fortius, supra, de cleri. excom., postulastis § 2; et supra, de aetat. et qualit., cum bonae. Quidam dicunt quod hic plus fuit processum, scilicet quod executores qui posuerunt interdictum excommunicaverunt violatores interdicti. Et sic recte dicit, irritas et inanes. Sed ex littera huius decretalis non colligitur hoc, sic etiam excommunicati fuerunt violatores interdicti, supra, de cleri. excom., postulastis § 2. De institutionibus et destitutionibus nulla dubitatio est, quia sine culpa et absque ordine iuris fuerunt destituti, et ita si nulla fuit destitutio, nulla fuit institutio, 3. q. 6, haec quippe; et supra, de accusat., ad petitionem; et infra, de purg. can., cum dilectis. Et ita dubitatio tantum remanet circa sententias excommunicationis et interdicti, et de illis idem credo ut dictum est ex eo enim quod tantum excessit, ut patet in principio decretalis, suspensus fuit a iurisdictione. Contemnendo enim claves ecclesiae amisit potestatem clavium, sicut qui non est ligatus ex contemptu ligatur, 11. q. 3, si is qui § cum ergo; et 24. q. 3, notandum, in fi. Locus enim interdicitur propter homines, et ita homines sunt interdicti et suspensi et non locus. Quia cum locus sit res inanimata, nec suspendi nec interdici potest. Et ita cum dicitur, interdico locum talem, hoc est dicere, interdico homines illius loci et celebrantes ibidem. Et ita celebrantes in loco interdicto interdicti sunt et suspensi et irregulares. Et ita nec eligere nec eligi nec etiam postulari possunt, supra, de postuland., clerici; et supra, de elect., cum inter R; et supra, de consuet., cum dilectus; supra, de cleri. excom., Apostolicae. Et sic iste episcopus qui violavit interdictum quod ab initio coeperat observare suspensus fuit et irregularis. Unde postea in alios sententias excommunicationis seu interdicti aut suspensionis ferre non potuit. Et solus Papa cum talibus dispensare potest, supra, de re iudic., extravag. cum aeterni; et infra, de sent. excom., extravag. cum medicinalis. Arg. contra, scilicet quod non sit irregularis vel suspensus, supra, de cleri. excom., postulastis § ulti.; et hic ubi dicitur: suspendas omnes etc. Sed istud ad factum refertur cum etiam iam essent suspensi violando interdictum. Sed qui communicat aut etiam celebrat excommunicatus, non est suspensus proprie nisi a perceptione sacramentorum aut irregularis, licet alias sit puniendus, dummodo non in contemptum et contra prohibitiones superioris, supra, de cleri. excom., si celebrat. Cum hoc in iure non inveniatur statutum et ideo non debet extendi haec poena. Ber.
Severius vindicandum
Quia ubi maior est culpa maior exerceri debet vindicta, infra, de haeret., excommunicamus itaque § credentes, ubi invenies concordantias plures. De hoc simile supra, de aetat. et qualit., cum bonae.
Amotis
Haec est poena illorum qui non servant interdictum, supra, de cleri. excom., postulastis § quaesivistis.
Brachii saecularis
Ut supra, de offi. ord., perniciosa; et supra, de offi. ord., quoniam, in fi.; et supra, de iudic., cum non ab homine. Ubi enim ecclesia amplius facere non potest, implorare debet auxilium saeculare et compellere, et econverso, supra, de maledic., statuimus, arg.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.