The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.26 De maledicis

X 5.26.2 Statuimus

tit. De maledicis · 7 glosses
Gregorius IX.Incipit Statuimus ut si · alleged in the gloss as de maledic., statuimus 10× per the register · find the allegations →
Blasphemiam
Qui blasphemiam dicit in Deum sive in Spiritum Sanctum, neque in hoc saeculo neque in futuro remittetur ei, 25. dist., qualis; supple nisi poenituerit. Et longe gravius est aeternam quam temporalem laedere maiestatem, supra, de haeret., vergentis. Sed qui contra temporalem maiestatem delinquit, punitur, supra, de maledic., innotuit; et 6. q. 1, quaero § rerum; C. ad leg. Iul. maiest., si quis cum militibus. Ergo multo fortius isti puniendi sunt et gravius, quia maiora delicta maioribus poenis sunt punienda et in delicto aequali decet proximas esse poenas, in Auth. ut frat. fil. succed., coll. 9, vers. fi. Et quia hoc est gravius quam in capitulo proximo punitur gravius, quia gravius commissum intelligitur, 24. q. 1, non afferamus, in fi. Et secundum leges ultimo supplicio punitur, in Auth. ut non lux. cont nat., § 1, coll. 6. Sed secundum canones olim laicus excommunicabatur, clericus deponebatur, 22. q. 1, si quis per capillum.
Ingressurus
Quia qui peccat in Deum peccat in eius ecclesiam et econverso. Unde privatur eius ingressu, sic 12. q. 2, de viro; et 17. q. 4, frater. Nec debet eis poena remitti qui in Deum peccant, 63. dist., Salonitanae; et 23. q. 3, si is qui.
Facultates
Commutetur
Arg. de commutatione poenae, 82. dist., presbyter; et 22. q. 4, innocens. De hoc dixi supra, de voto et vot. redem., de peregrinationis. Ber.
Potestatem
Arg. quod una iurisdictio per aliam iuvatur, 10. dist., quoniam; et 96. dist., cum ad verum; et 17. dist., nec licut; supra, de offi. ord., quoniam, in fi.
Contra eum
Id est, potestatem. Et ita habes hic quod si iudex saecularis negligit facere iustitiam, potest compelli per ecclesiam, 23. q. 5, administratores; et 96. dist., cum ad verum.
Usualis monetae
Idem esset si hoc non fuisset adiectum, ut de moneta quae in usu habetur solvatur secundum consuetudinem loci, ff. de leg. 1, si servus § si numerus; et ff. de leg. 3, nummis; et ff. de instruc. vel instrum., cum de lanionis § asinam, in fi. Ber.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.