Book V › tit. 5.7 De haereticis
X 5.7.10 Vergentis
tit. De haereticis · 7 glosses
Innocentius III.Incipit Vergentis in senium · alleged in the gloss as de haeret., vergentis — 6× per the register · find the allegations →
Praecipimus
Quod facere potest Papa ratione peccati, supra, de iudic., novit. Et potest eos dignitate privare, ut supra, de haeret., ad abolendam § statuimus. Et propter alias iniquitates potest etiam Papa removere eos a dignitate, 15. q. 6, alius. Et imperium ipse transtulit de loco ad locum, propterea quia non defendebant ecclesiam, supra, de elect., venerabilem, ut ibi notatur. Et iudex saecularis potest excommunicari si negligat facere iustitiam, 23. q. 5, administratores, et hic expresse dicitur; et supra, de haeret., ad abolendam § civitas; et infra, de maledic., statuimus.
Misereri
De sola ergo misericordia restituuntur bona, ut hic dicitur, et etiam episcopatus, ut 23. q. 4, ipsa pietas, vers. item si inquiunt, in fi.; et 23. q. 7, quod autem; et 1. q. 7, convenientibus.
Disciplina
Supra, de elect., cum in cunctis; 82. dist., plurimos, in fi.; et C. de emend. prop., in corrigendis; et arg. 50. dist., ut constitueretur. Ber.
Bona eorum confiscentur
Quod dicit hic habes 6. q. 1, quaero § verum; et 6. q. 1, si quis cum militibus; et C. ad leg. Iul. maiest., quisquis.
Longe sit gravius
17. q. 4, sicut qui ecclesiam; et 23. q. 5, si apud. Et quod in religionem divinam committitur in omnium fertur iniuriam et publicum crimen committetur, C. de haeretic., Manichaeos, unde gravius est.
Exheredatio
Hic expresse habes quod bona haereticorum confiscantur, sive habeant filios sive non. Nec catholicis filiis haereticorum aliquid relinquendum est, ut hic dicitur. Sed contra dicit lex, C. de haeretic., Manichaeos, et C. de haeretic., cognovimus; et C. de haeretic., authen. idem est de Nestorianis, ubi dicitur quod filii catholici propter hoc hereditate paterna non privantur. Statur enim hodie huic decretali in odium criminis, sicut in crimine laesae maiestatis ubi filii puniuntur quo ad bona, ut hic dicitur, et 6. q. 1, quaero § verum; 6. q. 1, si quis cum militibus, multo fortius in isto crimine, ut hic dicitur. Et hoc est expressum in constitutione Frederici, hac edictali, quae olim erat in quinta compilatione eodem titulo. Et in alio casu etiam filii pro delicto parentum puniuntur temporaliter usque ad quartem generationem secundum quod habes infra, de poeni., in quibusdam. Et in hac opinione fuerunt Io. et Laur.
Canonicas
15. q. 8, cum multae; et 1. q. 4, cum ecclesia § item peccato Israelitarum; et supra, de fil. presbyt., per totum.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.