The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book V › tit. 5.26 De maledicis

X 5.26.1 Innotuit

tit. De maledicis · 3 glosses
Clemens III.Incipit Innotuit nobis · alleged in the gloss as de maledic., innotuit 2× per the register · find the allegations →
In depressionem
Et male, quia principi nemo maledicere debet, 23. q. 1, paratus. Et non solum principi detrahi non debet, immo nec fratribus, 6. q. 1, summa. Et detrahentem secreto proximo suo hunc persequebar, 23. q. 4, minimum; et 23. q. 4, qui peccat; et de poen. dist. 1, homicidiorum; arg. infra, de excess. praelat., quam sit.
A temeritate
Id est, pertinacia, 11. q. 1, si quis sacerdotum. Arg. contra quod enim ex temeritate sive calore iracundiae fit, veniam meretur, 2. q. 3, si quem § notandum; et 2. q. 3, si quem § si quis iratus; C. de iureiuran., cum et iudices. Et dicit imperator, si quis putaverit nostra nomina lacesienda, si hoc ex levitate, contemnendum est; si ab insania, miseratione dignum; si ab iniuria, remittendum, C. si quis imp. maled., si quis; et 23. q. 4, inter querelas; et C. de episc. et cler., si quis in hoc. Quare ergo mandat Papa quod compescat contra iura praedicta? Sed Papa non mandat hic puniri propriam iniuriam ratione personae, sed quatenus contingit Romanam ecclesiam quam etiam iniuriam remittere non posset, 63. dist., Salonitanae. In quo casu loquitur 23. q. 4, Guilisarius; et 23. q. 4, si is qui. Vel potest dici quod aliquis bene potest punire iniuriam sibi factam a subdito suo, maxime cum nullum habeat superiorem, ut hic, et arg. 45. dist., et qui emendat. Et praedicta iura loquuntur de benignitate seu de mansuetudine, quia nullus tenetur remittere iniuriam sine satisfactione nisi velit, sed rancorem sic, de poen. dist. 5, fratres; et 23. q. 4, si illic; 90. dist., si quis contristatus.
Terrorem
Sic enim poena unius debet esset metus alterius, 2. q. 7, qua propter; et supra, de Iudae. et Sarrac., ad liberandam, ubi de hoc; et supra, de calumniat., cum dilectus.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.