Book V › tit. 5.6 De iudaeis et sarracenis
X 5.6.17 Ad liberandam
tit. De iudaeis et sarracenis · 6 glosses
Idem in eodem.Incipit Ad liberandam terram · alleged in the gloss as de iudae. et sarrac., ad liberandam — 9× per the register · find the allegations →
Excommunicamus et anathematizamus
Sicut supra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam; et supra, de Iudae. et Sarrac., quod olim.
Privatione
Hoc totum habes supra, de Iudae. et Sarrac., ita quorundam.
Totum quod ex commercio
Totum ergo lucrum quod ad eos pervenit ex hoc commercio debent dare in subsidium terrae Sanctae in cuius detrimentum hoc fecerunt. Et simile est crimini usurarum in quo quicquid sorti accedit, usura est, unde totum debet restitui, infra, de usur., consuluit; et 14. q. 3, putant; et 14. q. 3, plerique. Immo videtur quod maius, quia isti videntur fidem Christianam impugnare, unde plus puniuntur quia tantumdem pro poena dare coguntur in subsidium terrae Sanctae. Et nemo dubitat gravius esse commissum, quod est gravius vindicatum, 24. q. 1, non asseramus; et in Auth. ut frat. fil. succed., coll. 9, in fi., ubi dicit, in delicto enim aequali proximas eis imminere poenas iustum putamus.
In quo deliquerint
Sic supra, de immun. eccl., immunitatem; et supra, de iure patron., pastoralis; et supra, de temp. ord., litteras; et supra, de for. compet., nullus. Simile 12. q. 2, de viro; et 17. q. 4, frater et coepiscopus.
Sic alias
Quia poterunt subiici verberibus loco poenae, 14. q. 6, si res; et 12. q. 2, fraternitas; et 5. q. 6, quia iuxta.
Aliis interdicatur
Sic ergo poena unius est metus alterius, ut 2. q. 7, quapropter; et supra, de offi. ord., irrefragabili; et supra, de translat., cum ex illo, in fi.; et supra, de statu monach., ea quae; supra, de iuram. calumn., litteras; ff. de poe., capitulium § famosos; ff. deposi., bona fides, 1. resp., in fi.
Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.