The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.34 De voto et voti redemptione

X 3.34.2 Venientis ad nos

tit. De voto et voti redemptione · 5 glosses
Idem Norvicensi Episcopo.Incipit Venientis ad nos · alleged in the gloss as de voto et vot. redem., venientis 4× per the register · find the allegations →
In puerili
Intellige quod erat doli capax, alioquin compensatio quae sequitur non erat imponenda. Vel forsitan in maiori aetate ratum habuit, unde tenebatur illud adimplere, alias non, 20. q. 1, illud; et supra, de regular., significatum; et supra, de regular., sicut tenor. Tanc.
Disposuit
Procedendo ad actum exteriorem, ut patet ex littera sequenti. Unde mortaliter peccasset, nisi complevisset votum si commutatio non fuisset subsecuta, arg. 17. q. 1, qui bona.
Socii fideles
Sed numquid Papa potuit illum absolvere ab obligatione qua socio tenebatur? Utique, arg. 9. q. 3, per principalem; C. de precib. imper. offer., quotiens. Nec erit dicendus voti transgressor, infra, de voto et vot. redem., non est. Ala.
Facilitate
Arg. quod votum ex facilitate emissum obligat. Simile 17. q. 4, sunt qui opes. Arg. contra supra, de regular., ad nostram; 22. q. 4, unusquisque; et 27. q. 1, nuptiarum. Sed hoc ut dictum est, postea ratum habuit, factus maior.
Sufficiant
Nam possibilitas semper subauditur, supra, de iureiur., querelam; et supra, de iureiur., brevi; arg. 4. dist., erit autem; et ff. de statulib., cum heredes § Stichus; et 47. dist., quod ad nos. Sic impossibile praeceptum non obligat, ff. quae sent. sine appel., Paulus 2. Laur.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.