The Digital Decretals · Glossa Ordinaria

Bernard of Parma's gloss on the Decretals of Gregory IX (Liber extra) · Books 1–5 complete · text by Edward A. Reno III, Adelphi University

Book III › tit. 3.34 De voto et voti redemptione

X 3.34.5 Non est

tit. De voto et voti redemptione · 3 glosses
Innocentius III. Strigonensi Archiepiscopo.Incipit Non est voti · alleged in the gloss as de voto et vot. redem., non est 2× per the register · find the allegations →
Auctoritate sedis Apostolicae
Arg. quod Papa potest dispensare in voto et episcopi etiam, supra, de voto et vot. redem., de peregrinationis. Sed cum vota ex necessitate sint solvenda, 17. q. 1, sunt quaedam. Et de iure naturali non videtur quod ibi habeat locum dispensatio, quia dictum est: vovente et reddite Domino vota vestra, infra, de voto et vot. redem., magnae; et infra, de voto et vot. redem., licet. Unde in his votis non dispensat sed declarat. Cum enim quis vovet peregrinari, subintelligitur si commode fieri potest, ut supra, de iureiur., quanto, ubi de hoc. Et de voto et iuramento dic ut ibi, sicut nec frangit votum qui illud in melius commutat, supra, de voto et vot. redem., scripturae. Et de hoc dictum est supra, de voto et vot. redem., de peregrinationis.
Adimplere
Si iusta causa subest, supra, de voto et vot. redem., de peregrinationis. Alias non est securus quo ad Deum cum quo Papa dispensat, nisi subsit causa dispensandi. Sicut nec dicitur absolutus qui causam excommunicationis supprimit, supra, de offi. ord., ex parte; et infra, de sent. excom., cum pro causa. Habebit tamen exceptionem quo ad ecclesiam ille cum quo sine causa dispensatum est, arg. ff. de fur., inter omnes § penulti. Quo ad Deum sibi allegatio non valebit, ubi iudicabitur eo teste quo iudice, 9. q. 3, aliorum hominum; et 11. q. 3, audi.
Regnum ipsum
Sic ergo Papa praefert utilitatem privatam coniutilitati contra id quod habes supra, de postuland., cum sacerdotis; et 7. q. 1, scias; et 8. q. 1, in scripturis; et supra, de regular., licet. Non sunt contraria, quia hic non praefert sed differt. Et quod differtur, non aufertur, 32. q. 2, ancillam; de poen. dist. 6, nemo.

Open in the search app — full-text search, highlighting, and the complete browse tree. Underlined phrases are standardized allegations; each links to the capitulum it cites.